Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Schidulae, quas misistis, honorifica me adfecere contumelia sic ingenium praedicantes, ut fidei tollerent ueritatem. quia eadem Alexandriae et Romae et in toto paene orbe boni homines super meo nomine iactare consuerunt et tantum me diligunt, ut sine me heretici esse non possint, omittam personas et rebus tantum et criminibus respondebo. neque enim causae prodest maledicentibus remaledicere et aduersarios talione mordere, cui praecipitur malum pro malo non reddere, sed uincere in bono malum, saturari obprobriis et alteram uerberanti praebere maxillam.