Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Tota eius epistula non tam expositione fidei quam, nostris plena est contumeliis. nomen meum absque ullis officiis, quibus nos inuicem. palpare solemus homines, frequenter adsumitur, carpitur, uentilatur, quasi de libro uiuentium deletus sim, si illius me litterae suggillarint, aut istius modi nugas umquam quaesierim, qui ab adulescentia monasterii clausus cellula magis esse aliquid uoluerim quam uideri.

quosdam e nobis sic cum honore appellat, ut laceret, quasi et nos non possimus ea dicere, quae nemo tacet. e seruo clericum criminatur, cum et ipse nonnullos eiusdem condicionis clericos habeat et Onesimum legerit inter Pauli renatum uincula diaconum coepisse esse de seruo. sycofantam iactitat et, ne probare cogatur, audisse se dicit. o si et mihi liberet dicere, quae multi clamitant, et aliorum maledictis adquiescere: iam intellegeret et nos scire, quae omnes sciunt, et me audire, quae nullus ignorat. dicit ei uelut praemia pro calumnia restituta: quis tam argutum [*]( a ) et callens non perhorrescat ingenium? quis tanto possit eloquentiae flumini respondere? quid est peius: sustinere calumniam an facere, accusare, quem postea diligas, an peccanti ueniam tribuere? quid minus ferendum: de sycofanta aedilem fieri an consulem? scit et ipse, quid taceam, quid loquar, quid et ego audierim, quid pro Christi metu fortasse non credam.

Origenem me arguit uertisse in Latinum. hoc non- solum ego, sed et confessor fecit Hilarius; et tamen uterque nostrum noxia quaeque detruncans utilia transtulit. legat ipse, si nouit—arbitror enim eum assidua confabulatione et cotidiano Latinorum [*]( I4 cf. Ps. 68, 29 10 cf. Philem. 10-18 ) [*]( 1 expositionem J fidei om. F X nostri Ap.c.ç 2 illis u aliis A 3 nos] non g uolumus ex uolemus m2F 4 sum u si] quasi g 5 suggi (ex e A)llarent AI -arant Fa.c. -auerint s sigillari(ex u)nt u aut in u G qui] quia FI in mon. s cellulas (s eras.)F cellulis Xp.c.ç uol. al. X\' 7 ex g 8 placeret u possumus FIa.r.,Ju ea om. g 9 e] et A cler. factum s eiuscemodi s conditionis Au, om. cet. 10 honesimum F X 11 sycofantan F X 12 dici u liceret A i3 adquiescerem FJl et nos int. FJI et nos om. A 14 scire -21 credam om. A et me quoque g 15 calumia (m mut. in n) u 16 perorrescat F,u a.c. 17 fulmine FJZ fulmini s peius] plus s cal. sust. I 18 peccati FJI 19 ferendo FJI sicofanda F sicofamta u sy (ex si) cophanta I 20 loquor J 21 metu u 22 solus (s in ras. J) Ju 23 ego feci FJ2 hi(y Jjlarius fecit FJl hyl. lu tam A ) [*]( I LV. Hieron. Epiat. II, Hilberg. ) [*]( 8 )

114
consortio Romanum non ignorare sermonem-aut, si certe non penitus inbibit, interpretentur ei, qui solent, et tunc sciet me in hoc ipso laudandum esse, quo detrahit. sicut enim interpretationem et vjzoiAvrjimTa scripturarum Origeni semper adtribui, ita dogmatum constantissime abstuli ueritatem.

numquid ego m turbam mitto Origenem? numquid ceteris tractatoribus socio neque dico me aliter habere apostolos, aliter reliquos tractatores: illos semper uera dicere, istos in quibusdam ut homines aberrare? nouum defensionis genus sic Origenis uitia non negare, ut cum illo ceteros crimineris, uidelicet ut, quem aperte defendere non audeas, multorum simili errore tuearis. sex milia autem Origenis tomos non potuit quisquam legere, quos ille non scripsit, faciliusque credo testem huius sermonis quam auctorem esse mentitum.