Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Epistula cogit me breuius loqui, dolor longius. scribit in suis illis, ut ipse uult, pacificis, ut ego sentio, mordacissimis litteris, quod numquam a me laesus sit nec dictus hereticus. et quomodo me ipse laedit aegrotantem morbo pessimo et rebellem ecclesiae uentilans? ab aliis lacessitus accusat alium et prudentissimo consilio tacentem cogit loqui ostendens se aduersariis parcere, laedere non laedentem.

antequam ordinaretur frater meus, nullam dicit fuisse inter se et sanctum papam Epiphanium de dogmatibus quaestionem. et quae eum ratio conpellebat, sicut ipse tamen scribit, inde in populis disputare, unde nemo quaerebat? scit enim prudentia tua periculosas esse istius modi quaestiones et nihil esse tutius — nisi forte necesse est loqui — quam tacere de grandibus. certe quod illud tantum ingenium flumenque eloquentiae fuit, ut in uno ecclesiae tractatu cuncta conprehendisse se dicat, de quibus singulis nouimus eruditissimos uiros infinita uersuum milia conscripsisse? sed hoc quid ad me?

nouent ille, qui audiuit, sciat ille, [*](2 cf. Luc. 15, \'5 *Ioh. 10, 11 4 cf. Rom. 9, 3—4 ) [*]( 1 im. ill. A 2 erroneas u erraneas AJ,Fa.c.m2 errantes Fp.c.m2I oues om. I 3 pon. an. suam s boni quippe g 5 qui sunt Isr. sec. carn. g si om. A perire cupit g 7 et] ne A 8 duros om. FJI asperos g 9 cogent (n exp.) A scripsit u 10 ipse] ille s 11 et om. Flg quonam igitur modo g 12 ipse me A lae(e)det FJI 13 accuse (in mg. accuret)2\' accuse (s.l.add. r)F accurrit s alium — ost. se om. Flg 14 coget A ostendit A 15 nullam] numquam g 16 dixit g papa ephiph. J 17 quae om. u eam u sicut] quod A tandem s scripsit Au 18 inde] in die dum FJI inter populos s disputaret FJI prudentia] beatitudo A 19huiusce I huius £ 20 tot(c)ius AJ,FIa.c. nisi—tac.] quam tac. nisi forte necesse est loqui s forte cum ut A tacere quam loqui FJI\' tacere u 21 fulmenque FJI flumen A ut om.F 22 tractu F se om. FJ,Ia.c. 23 singuli F 24 sciat ex scit J sic u alt. ille] ipse A )

112
qui scripsit: me ab accusatione sui et ipse liberat. ego nec interfui nec audiui: unus e populo sum, immo ne unus quidem, quia multis clamantibus tacui. conferamus arguentis accusatique personas et, cuius uel meritum uel uita uel doctrina praecesserit, illi magis adcommodemus fidem.