Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Quaeso te, ut patienter me audias nec ueritatem adulationem putes. quisquamne tibi inuitus communicat? quisquam extenta. manu uertit faciem et inter sacras epulas Iudae osculum porrigit? ad aduentum, ut reor, tuum non pauet monachorum turba, sed gaudet, cum certatim tibi procedunt obuiam et heremi latibulis [*]( 12 *Matth. 5, 23-24 22 cf. Matth. 26, 48-49 etc. ) [*]( 1 eniti scripsi initi F,I (inniti p.c.m,2) niti cet. re] se (in mg. m2 uel sed) u 3 pr. sed et g 4 inu. pac. quae non om. A alt. non] non ut u 5 subic u subiciat Ip,c.m2 cilicet ex sue licet m2A iungat Zp.c.m2 iungitur A quid ex qui I 6 suum uoc. Au 7 appellentur A tantumode AF uocetur Au 8 alt. nec] neque s diuidimus u 9 et] sed s incunabulis (in eras.) F inecunabulis (ine eras., e etiam exp.) A 10 enim] namque s est] sermo A 11 pacem, sine pace] pacis u 12 leg.] legimus enim (i s.l.)A legimus quoque g; add. scriptum u offers Ap.r.up.c. 14 aduersus J 15 altare u uenies A,Fp.c.Sa.c. 16 offeres Au- offers F pace s.l.F peccato A 17 magis et g 18 Christi] add. accedam et s amen] ann (m2 insertum)A cum] dum g 21 quisquam nee ibi A,u(c exp.) quisquam] quis umquam Ip.c.m2 quisquamne g 22 auertit A porigit ex porgit I 23 ad om. u adu. tuum A ut reor] igitur F tuum om. A 24 certamen A et de (ex u) heremi Au )

110
exeuntes sua cupiunt humilitate superare. quis eos conpellit exire? nonne amor tui? quis per heremum separatos in unum congregat? nonne tua dilectio? amari enim debet parens, amari parens et episcopus, non timeri.

antiqua sententia est: quem metuit quis, odit; quem odit, perisse cupit. unde et in nostris litteris, cum initia paruulorum in timore consistant, perfecta dilectio foras mittit timorem. non quaeris monachos tibi esse subiectos et ideo magis subiectos habes. tu offers osculum, illi colla submittunt; exhibes militem et ducem inpetras; quasi unus in pluribus es, ut sis unus ex pluribus. cito indignatur libertas, si ui obprimitur; nemo plus imperat libero, nisi qui seruire non cogit. nouimus canones ecclesiasticos, non ignoramus ordines singulorum, et lectione et cotidianis exemplis usque ad hanc aetatem multa -didicimus, multa experti sumus.