Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Verum quid facimus, in quorum potestate uoluntas tantum pacis est, non effectus? et quamquam uoluntas quoque mercedem apud deum habeat propositi sui, tamen inperfectum opus etiam uolentes maerore contristat. quod sciens et apostolus, perfectissimam uidelicet pacem in utriusque partis uoluntate consistere, -quantum, inquit, ex uobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes. et propheta: pax, pax. et ubi est pax? nihil enim grande est pacem uoce praetendere et opere destruere, [*](2 Matth. 5, 9 3 cf. I Cor. 4, 21 8 Ps. 131, 1 9 Matth. 11, 29 22 *Rom. 12, 18 23 *Hier. 6, 14 ) [*]( 1 meam om. u 2 con(m J,2p.c.)petem J,FIa.c. compotem te A testatus u 3 instruis u p.c. uenisti g 4 austeritatem lingue uirgę A spir.] add. benignitatis et s 5 primum AFstatimom. A sermonem A 6 thonans FJ praesepi ç 7 tacens Au alt. in om. g 9 praes. est F repraesentatum (-tam u) Au 11 pacem F l\'a.e. laude A,Ip.c. laudem cet. restringens FJ,Ia.c.m2 praestringens ua.c.; add. ac g areas scripsi arua coni. Engelbrecht uarios (uaria Ip.c.m2) codd. , script.] add. flores s.l.m2F campos s in-uol.] apium uol. more F in more A,Ip.r. I 12 apum s uolans] floris A uQrans flores u aptum et dulce A 13 sumus] add. et I (ex ut m2u)Au exposcit A 14 crebrius u exort. codd. praeter J 15 retrect. g 18 quoque] quidem u ap. deum prop. s. mere. hab. g 19 prop. sui, tamen] proposita mens A etiam] et quam A 20 merere J2 merore cet. 21 partes AJ,F2\'a.c. 24 est en. grande A uocem Aa.r.Fa.c.J )

109
aliud eniti, aliud demonstrare, uerbis sonare concordiam, re exigere seruitutem.

uolumus et nos pacem, et non solum uolumus, sed rogamus, sed pacem Christi, pacem ueram, pacem sine inimicitiis, pacem, in qua non sit bellum inuolutum, pacem, quae non aduersarios subicit, sed ut amicos iungit. quid dominationem pacem uocamus et non reddimus unicuique rei uocabulum suum? ubi odium est, appellantur inimicitiae; ubi caritas, ibi tantummodo pax uocatur. nos nec ecclesiam scindimus nec a patrum communione diuidimur et ab ipsis, ut ita dicam, incunabulis catholico sumus lacte nutriti. nemo enim magis ecclesiasticus est, quam qui numquam hereticus fuit.

sed ignoramus absque caritate pacem, sme pace communionem legimusque m euangelio: si offeres munus tuum ad altare et ibi recordatus fueris, quia frater tuus habet aliquid aduersum te, dimitte ibi munus tuum coram altari et uade priusreconciliari fratrituo; et tunc ueniens offer munus tuum. si munera nostra absque pace offerre non possumus, quanto magis Christi corpus accipere! qua conscientia ad eucharistiam Christi respondebo \'amen\' cum de caritate dubitem porrigentis?

Quaeso te, ut patienter me audias nec ueritatem adulationem putes. quisquamne tibi inuitus communicat? quisquam extenta. manu uertit faciem et inter sacras epulas Iudae osculum porrigit? ad aduentum, ut reor, tuum non pauet monachorum turba, sed gaudet, cum certatim tibi procedunt obuiam et heremi latibulis [*]( 12 *Matth. 5, 23-24 22 cf. Matth. 26, 48-49 etc. ) [*]( 1 eniti scripsi initi F,I (inniti p.c.m,2) niti cet. re] se (in mg. m2 uel sed) u 3 pr. sed et g 4 inu. pac. quae non om. A alt. non] non ut u 5 subic u subiciat Ip,c.m2 cilicet ex sue licet m2A iungat Zp.c.m2 iungitur A quid ex qui I 6 suum uoc. Au 7 appellentur A tantumode AF uocetur Au 8 alt. nec] neque s diuidimus u 9 et] sed s incunabulis (in eras.) F inecunabulis (ine eras., e etiam exp.) A 10 enim] namque s est] sermo A 11 pacem, sine pace] pacis u 12 leg.] legimus enim (i s.l.)A legimus quoque g; add. scriptum u offers Ap.r.up.c. 14 aduersus J 15 altare u uenies A,Fp.c.Sa.c. 16 offeres Au- offers F pace s.l.F peccato A 17 magis et g 18 Christi] add. accedam et s amen] ann (m2 insertum)A cum] dum g 21 quisquam nee ibi A,u(c exp.) quisquam] quis umquam Ip.c.m2 quisquamne g 22 auertit A porigit ex porgit I 23 ad om. u adu. tuum A ut reor] igitur F tuum om. A 24 certamen A et de (ex u) heremi Au )

110
exeuntes sua cupiunt humilitate superare. quis eos conpellit exire? nonne amor tui? quis per heremum separatos in unum congregat? nonne tua dilectio? amari enim debet parens, amari parens et episcopus, non timeri.

antiqua sententia est: quem metuit quis, odit; quem odit, perisse cupit. unde et in nostris litteris, cum initia paruulorum in timore consistant, perfecta dilectio foras mittit timorem. non quaeris monachos tibi esse subiectos et ideo magis subiectos habes. tu offers osculum, illi colla submittunt; exhibes militem et ducem inpetras; quasi unus in pluribus es, ut sis unus ex pluribus. cito indignatur libertas, si ui obprimitur; nemo plus imperat libero, nisi qui seruire non cogit. nouimus canones ecclesiasticos, non ignoramus ordines singulorum, et lectione et cotidianis exemplis usque ad hanc aetatem multa -didicimus, multa experti sumus.

qui m scorpionibus caedit et lumbis patris habere se putat digitos grossiores, cito regnum mansueti Dauid dissipat. certe Romanus populus ne in rege quidem superbiam tulit. dux ille Israhelitici exercitus, qui decem plagis adflixerat Aegyptum et ad cuius imperium caelum, terra, maria seruiebant, inter cunctos homines, quos tunc terra generauit, mansuetissimus praedicatur et ideo per quadraginta annos obtinuit principatum, quia potestatis superbiam lenitate et mansuetudine temperabat. lapidatur a populo et pro lapidantibus rogat; quin potius deleri se uult de libro dei, ne [*]( 4 cf. Ennius fab. inc. fr.19 V2 apud Ciceronem de off. II 23 6*1 Ioh. 4,18 14 cf. III Reg. 12, 10. 11. 14 18 cf. Num. 12,3 21 cf. Ex. c. 17 22 cf. Ex. 32,32 ) [*]( 1 sua] humilitatem ad se uenientis (-tem A) sua Au sua te g quis ex qui u eos ex enim J conpellit A com (n I) pellet cet. 2 nonne] non Fa.c.S separatus Aa.c.FJ seperatos I congr.] congat (n exp.) F cogit g 3 pr. amare g par. deb. s debet Au amari par. et om. A amare par. s.l.J alt. amare FJ,Ip.c.m2 episc. debet s 4 timere Aa.c.m2F quis (s eras.)A 5 quem] cum Ap.r. alt. odit] odio A 6 consistat A foris u 7 quae(e)ras FJI tibi mon. Au et om. g 8 offeres F J I illa J 9 imperas u in] ex A es om. I 10 ex] ex (eras.) in A si ui u siue A si cet. 11 inpetrat a I nisi] quam g 12 lectiones F 13 hac A Ia.e. etate Aa.c. dedimus F exp. sumus] expetimus u 14 in s.l.F, om. g lumbos F J Σ 15 regno Aa.c.m2 16 nec Σp.c.m2 regem (m eras. J) codd. 18 terra, maria] et terra maria F,Ia.c.m2 (et t. mariaque p.c.m2) et terra et maria g 19 generabit AFa.c. 21 et om. A lapidabatur g 22 rogat] orat u exorat I rogabat g delere FJI se] ipse g )

111
commissus sibi grex pereat. cupiebat enim illum imitari pastorem, quem sciebat etiam erroneas oues suis humeris portaturum. pastor, [*]( ł ) inquit, bonus animam suam ponit pro ouibus suis. bonique pastoris discipulus optat anathema esse pro fratribus suis atque cognatis secundum carnem, qui sunt Israhelitae. et si ille cupit perire, ne perditi pereant, quanto magis bonis parentibus prouidendum est, ne ad iracundiam prouocent filios suos et nimietate duritiae etiam lenissimos duros esse conpellant!.

Epistula cogit me breuius loqui, dolor longius. scribit in suis illis, ut ipse uult, pacificis, ut ego sentio, mordacissimis litteris, quod numquam a me laesus sit nec dictus hereticus. et quomodo me ipse laedit aegrotantem morbo pessimo et rebellem ecclesiae uentilans? ab aliis lacessitus accusat alium et prudentissimo consilio tacentem cogit loqui ostendens se aduersariis parcere, laedere non laedentem.

antequam ordinaretur frater meus, nullam dicit fuisse inter se et sanctum papam Epiphanium de dogmatibus quaestionem. et quae eum ratio conpellebat, sicut ipse tamen scribit, inde in populis disputare, unde nemo quaerebat? scit enim prudentia tua periculosas esse istius modi quaestiones et nihil esse tutius — nisi forte necesse est loqui — quam tacere de grandibus. certe quod illud tantum ingenium flumenque eloquentiae fuit, ut in uno ecclesiae tractatu cuncta conprehendisse se dicat, de quibus singulis nouimus eruditissimos uiros infinita uersuum milia conscripsisse? sed hoc quid ad me?