Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Verum quid facimus, in quorum potestate uoluntas tantum pacis est, non effectus? et quamquam uoluntas quoque mercedem apud deum habeat propositi sui, tamen inperfectum opus etiam uolentes maerore contristat. quod sciens et apostolus, perfectissimam uidelicet pacem in utriusque partis uoluntate consistere, -quantum, inquit, ex uobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes. et propheta: pax, pax. et ubi est pax? nihil enim grande est pacem uoce praetendere et opere destruere, [*](2 Matth. 5, 9 3 cf. I Cor. 4, 21 8 Ps. 131, 1 9 Matth. 11, 29 22 *Rom. 12, 18 23 *Hier. 6, 14 ) [*]( 1 meam om. u 2 con(m J,2p.c.)petem J,FIa.c. compotem te A testatus u 3 instruis u p.c. uenisti g 4 austeritatem lingue uirgę A spir.] add. benignitatis et s 5 primum AFstatimom. A sermonem A 6 thonans FJ praesepi ç 7 tacens Au alt. in om. g 9 praes. est F repraesentatum (-tam u) Au 11 pacem F l\'a.e. laude A,Ip.c. laudem cet. restringens FJ,Ia.c.m2 praestringens ua.c.; add. ac g areas scripsi arua coni. Engelbrecht uarios (uaria Ip.c.m2) codd. , script.] add. flores s.l.m2F campos s in-uol.] apium uol. more F in more A,Ip.r. I 12 apum s uolans] floris A uQrans flores u aptum et dulce A 13 sumus] add. et I (ex ut m2u)Au exposcit A 14 crebrius u exort. codd. praeter J 15 retrect. g 18 quoque] quidem u ap. deum prop. s. mere. hab. g 19 prop. sui, tamen] proposita mens A etiam] et quam A 20 merere J2 merore cet. 21 partes AJ,F2\'a.c. 24 est en. grande A uocem Aa.r.Fa.c.J )

109
aliud eniti, aliud demonstrare, uerbis sonare concordiam, re exigere seruitutem.

uolumus et nos pacem, et non solum uolumus, sed rogamus, sed pacem Christi, pacem ueram, pacem sine inimicitiis, pacem, in qua non sit bellum inuolutum, pacem, quae non aduersarios subicit, sed ut amicos iungit. quid dominationem pacem uocamus et non reddimus unicuique rei uocabulum suum? ubi odium est, appellantur inimicitiae; ubi caritas, ibi tantummodo pax uocatur. nos nec ecclesiam scindimus nec a patrum communione diuidimur et ab ipsis, ut ita dicam, incunabulis catholico sumus lacte nutriti. nemo enim magis ecclesiasticus est, quam qui numquam hereticus fuit.

sed ignoramus absque caritate pacem, sme pace communionem legimusque m euangelio: si offeres munus tuum ad altare et ibi recordatus fueris, quia frater tuus habet aliquid aduersum te, dimitte ibi munus tuum coram altari et uade priusreconciliari fratrituo; et tunc ueniens offer munus tuum. si munera nostra absque pace offerre non possumus, quanto magis Christi corpus accipere! qua conscientia ad eucharistiam Christi respondebo \'amen\' cum de caritate dubitem porrigentis?