Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

unde et multa de sacris uoluminibus super pacis laude perstringens, per areas scripturarum in morem apium uolans, quicquid dulce et aptum concordiae fuit, artifici eloquio messuisti. currentes igitur ad pacem incitati sumus, exposita ad nauigandum uela crebrior exhortationis tuae aura conpleuit, ut non tam retractantibus et fastidiosis quam auidis et ple;nis faucibus dulcia pacis fluenta biberemus.

Verum quid facimus, in quorum potestate uoluntas tantum pacis est, non effectus? et quamquam uoluntas quoque mercedem apud deum habeat propositi sui, tamen inperfectum opus etiam uolentes maerore contristat. quod sciens et apostolus, perfectissimam uidelicet pacem in utriusque partis uoluntate consistere, -quantum, inquit, ex uobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes. et propheta: pax, pax. et ubi est pax? nihil enim grande est pacem uoce praetendere et opere destruere, [*](2 Matth. 5, 9 3 cf. I Cor. 4, 21 8 Ps. 131, 1 9 Matth. 11, 29 22 *Rom. 12, 18 23 *Hier. 6, 14 ) [*]( 1 meam om. u 2 con(m J,2p.c.)petem J,FIa.c. compotem te A testatus u 3 instruis u p.c. uenisti g 4 austeritatem lingue uirgę A spir.] add. benignitatis et s 5 primum AFstatimom. A sermonem A 6 thonans FJ praesepi ç 7 tacens Au alt. in om. g 9 praes. est F repraesentatum (-tam u) Au 11 pacem F l\'a.e. laude A,Ip.c. laudem cet. restringens FJ,Ia.c.m2 praestringens ua.c.; add. ac g areas scripsi arua coni. Engelbrecht uarios (uaria Ip.c.m2) codd. , script.] add. flores s.l.m2F campos s in-uol.] apium uol. more F in more A,Ip.r. I 12 apum s uolans] floris A uQrans flores u aptum et dulce A 13 sumus] add. et I (ex ut m2u)Au exposcit A 14 crebrius u exort. codd. praeter J 15 retrect. g 18 quoque] quidem u ap. deum prop. s. mere. hab. g 19 prop. sui, tamen] proposita mens A etiam] et quam A 20 merere J2 merore cet. 21 partes AJ,F2\'a.c. 24 est en. grande A uocem Aa.r.Fa.c.J )

109
aliud eniti, aliud demonstrare, uerbis sonare concordiam, re exigere seruitutem.