Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Frater meus Paulinianus necdum de patria reuersus est et puto, quod eum Aquileiae apud sanctum papam Chromatium uideris. sanctum quoque presbyterum Rufinum ob quandam causam per Romam Mediolanum misimus et orauimus, ut nostro animo et obsequio uos uideret, ceterisque amicis eadem significauimus mordentes inuicem consumamini ab inuicem. iam tuae moderationis est et tuorum nullam occasionem inpatientibus dare, ne non omnes mei similes inuenias, qui possint figuratis laudibus delectari.