Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Quod ego saepe considerans reticebam nec deprecantibus me frequenter in hoc opus fratribus adnuebam. sed tua uis, fidelissime frater Macari, tanta est, cui obsistere ne inperitia quidem potest; propter quod, ne te ultra tam grauem paterer exactorem, etiam contra propositum meum cessi, ea tamen lege atque ordine, ut, quantum fieri potest, in interpretando sequar regulam praecessorum et eius praecipue uiri, cuius superius fecimus mentionem.

qui, cum ultra septuaginta libellos Origenis, quos homileticos appellauit, aliquantos etiam de tomis in apostolum scriptis transtulisset in Latinum, in quibus cum aliquanta offendicula inueniantur in Graeco, ita elimauit omnia interpretando atque purgauit, ut nihil in illis, quod a fide nostra discrepet, Latinus lector inueniat.

hunc ergo etiam nos, licet non eloquentiae uiribus, disciplinae tamen regulis, in quantum possumus, sequimur, obseruantes scilicet, ne ea, quae in libris Origenis a se ipso discrepantia inueniuntur atque contraria, [*]( 1 *Cant. 1,3 3 cf. Hieron. praef. ad Orig. homo in Hierem. et Ezech. init. (XXV 583 M) 9 cf. Hieron. praef. adlibr. de interpr. nom.Hebr. fin. (XXIII 816 M) et praef. adOrig. hom. in Hierem. et Ezech. init. (XXV 583M) 17sequar- 25 sequimur] cf. Hieron. Apol. adu. Rufin. I 3 (XXIII 418 M) 23 hunc—p. 104, 1 proferamus] cf. Rufin. Apol. I 14 (XXI 551 M) ) [*](2 eum om. WA cum] eum W,A(s.l.) 3 ipsa om. 3TU.SS2B 7 qui deceptam A ceptam quidem N ceptam B 8 equalis B 9 id om. A is] his NB 10 ac sap. om. £ 2VItfs28 11 comprobat se] esse 2U352B, om. j 12 ergo £ redicebam 2L4 13opusom.2H$2S uisow.O, 14machariiVSOB ne]necOB 15tamom.! £ lUB2S exauctorem B 16 meum om. N ea] et N atque] at N atque eo s ut in quantum WA 17 in om. NQ,$[)2B 19 homilit. 9( homelit. N omelit. BO homeliat. V omeliat. B homeliticasj aliquanta! 20 aplorum N 22 eliminauitO, Bp.c.m2 in interpr. 211(533,Qp.c. 23inuenietD ergoom.iVj 25sequamurQ, 26semetipso.Ru/. seipsis B )

104
proferamus.

cuius diuersitatis causam plenius tibi in Apologetico, quem Pamphilus pro libris ipsius Origenis scripsit, edidimus breuissimo libello superaddito, in quo euidentibus, ut arbitror, probamentis corruptos esse in quam plurimis ab hereticis et maliuolis libros eius ostendimus et praecipue istos, quos nunc exigis ut interpreter, id est περὶ ἀρχῶν, quod uel \'de principiis\' uel \'de principatibus\' dici potest, qui sunt re uera alias et obscurissimi et difficillimi. de rebus enim ibi talibus disputat, in quibus philosophi omni sua aetate consumpta inuenire potuerunt nihil.

hic uero noster, quantum potuit, id egit, ut creatoris fidem et creaturarum rationem, quam illi ad inpietatem traxerunt, ad pietatem iste conuerteret. sicubi ergo nos in libris eius aliquid contra id inuenimus, quod ab ipso in ceteris locis pie de trinitate fuerat definitum, uelut adulteratum hoc et alienum aut praetermisimus aut secundum eam regulam protulimus, quam ab ipso frequenter inuenimus adfirmatam.

si qua sane uelut peritis iam et scientibus loquens, dum breuiter transire uult, obscurius protulit, nos, ut manifestior fieret locus, ea, quae de ipsa re in aliis eius libris apertius legeramus, adiecimus explanationi studentes; nihil tamen nostrum diximus, sed, licet in aliis locis, dicta sua tamen sibi reddidimus. haec autem idcirco in praefatione commonui, ne forte calumniatores iterum se [*]( 1 cuius diu. — 6 dpxwv] cf. Hieron. Apol. adu. Ruf. II 15 (XXIII 457 M) cuius diu. — 20 reddidimus] cf. Rufin. Apol. 115 (XXI 551 M) 20 haecp. 105, 14 inmutet] cf. Rufin. Apol. 116 (XXI 552 M) ) [*]( 1 caussas Ruf. apollogetico A 2 Pamphilianus g 3 superabdito N 4 in quam] imque (im in ras. m2)B plurimos N malibolis N malitiosis Oa.e. 5 ist. praec. s exigitis N,Ba.c.m2 6 IIEPI APXúJN (peri arcon s.Llt)StlUB23 periarcon B periarchon cet. pr. uel om. WA pr. principis Na.c. principibus tOB dici potest uel de principatibus 0 alt. principalibus Q in mg. (in t. -tibus), XU)SSSS 7 alias om. Ruf. aliis B 8 talibus ibi Ruf. ita disp.O disp. in quib. om. 2L4 9 nih. inu. pot. Ruf. 10 creatarum rerum g 11 traxerant VLp.cSRO B%$%SRuf. contraxerant X iste] ipse g 12 contra hid (h exp.)A contrarii Rut. ipso] eo NatyS alt. in om. g 13 pie de trinitate (uel peruersitate subscr.) in mg. D pie] fidem N fideliter g diffinitum NO ueluti g adulterum 5 14 alienum] aliud (s.l. uel aliter)D pr. aut om. D eam om. WA 15 affirmatum E 17 nos om. N 18 apertis Sta.c. rectius ex citius Q adiecimus om. M explanatione AN 19 nostrum om. D dicimus licet in aliis om. D 20 tamen sua s tamen om. WA sibi] ipsi g reddimus B haec autem om. Q haec] hoc s in om. SLA 21 ne forte om. D iterum] inde s )

105
criminandi putent inuenisse materiam. sed uideris, quid peruersi et contentiosi homines agant.