Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Non ambulet iuxta te calamistratus procurator, non histrio fractus in feminam, non cantoris diaboli uenenata dulcedo, non iuuenis uulsus et nitidus. nihil artium scenicarum, nihil tibi in, obsequiis molle iungatur. habeto tecum uiduarum et uirginum choros, habeto tui sexus solacia; ex ancillarum quoque moribus dominae iudicantur. certe, cum tecum sancta sit mater et lateri tuo amita haereat uirgo perpetua, non debes periculose externorum consortia quaerere de tuorum societate secura.

semper in manibus [*]( 16 cf. Prou. 4, 23 18 cf. Martialis V 61 ) [*]( 1 puellaris 2D 2 iniure W 3 te om. LID 4 quae] quod B est s.l.m2B et om. D 5 pulcerrimus D corrumpatur Wa.c. 6 et ubi aetas B ubi aetas LID 8 cont. ut] ut cont. LID . 9 ambitiosa g 10 hoc officio W flagitat c praeficiantur ex praeficiatur I is senem L qui (in mg. m2) sint I 12 suspectus Ia.c.W 13 inpudicus 2D inmoderatus g libidine L,2a.c. ex s.l.2,om.L 14 sec. an.] securi sani W desimulatus L2 15 desp. q. seruos L2 16a(ha D)bundant(c W)ia WD sit] est L2 17 possit W 18 histerio W istrio D strio L,2a.c. 19 cantores B cantatoris :2p.c. diabuli L diabolici g 20 uultus LH cultus B fenicarum (fe in ras. m2)B scenarum D 22 choros] horas W tui] tu °a.c.W ex s.l.L et D 23 cum om.L:SB 24 amitta (pr. t eras.) hereto W debit W periculosa Bp.c.m2 ) [*]( LV. Hieron. Epist, II, Hi1berg. ) [*]( 7 )

98
tuis diuina sit lectio et tam crebrae orationes, ut omnes cogitationum sagittae, quibus adulescentia percuti solet, huiusce modi clipeo repellantur. difficile est, quin potius inpossibile, perturbationum initiis carere quempiam, quas significantius Graeci jzoojtadeiag uocant, nos, ut uerbum uertamus e uerbo, antepassiones possumus dicere, eo quod incentiua uitiorum omnium titillent animos et quasi in meditullio nostrum iudicium sit uel abicere cogitata uelrecipere.

unde et naturarum dominus in euangelio loquebatur: de corde exeunt cogitationes malae, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemiae. ex quo perspicuum est-iuxta alterius libri testimonium-procliuius esse cor hominis a pueritia ad malum et inter opera carnis et spiritus, quae apostolus Paulus enumerat, mediam animam fluctuare nunc haec, nunc illa capientem.

  1. nam uitiis nemo sine nascitur; optimus ille est,
  2. qui minimis urguetur,
uelut si
  1. egregio inspersos reprehendas corpore naeuos
  2. .
hoc est, quod aliis uerbis os prophetae significat: turbatus sum et non sum locutus et in eodem uolumine: irascimini et nolite peccare et illud Archytae Tarentini ad uilicum neglegentem: \'iam te uerberibus enecassem, nisi iratus essem\'. ira enim uiri iustitiam dei non operatur.

quod de una perturbatione dictum est, referamus ad ceteras. sicut irasci hominis est et iram [*]( 8 Matth. 15,19 11 cl. Gen. 8,21 12 cf. Gal. 5,19-23 15 Horat. sat. 13,68 sq. 18 Horat. sat. I 6, 67 19 Ps. 76, 5 20 Ps. 4, 5 22 cf. Cicero de rep. I 59 Iac. 1, 20-) [*]( 1 sit diu. g omnium B 2 huiusmodi g clippeo L clypeo g repellatur LW,2a.c. 4 nQona{}. uarie script. in codd. 5 uertamur D ex X possimus B 6 eo] et LXD hominum B titillant LZ in medit.] inmobile L 7 nostrorum W 8 natura W naturae DB loq. in eu. B I corde] add. enim s.l.m2I 9 homicidiae L 10 blasphemia LI 12 a pueritia I s.l.Σ,om. L alt. et] ac B 13 Paulus om. g 14 cupientem g ( 16 argueretur ex urgueretur m2 D 18 conphendas B in corpore LID neruos (r eras. l\')Ll\'D neuos WB 19 al. uerb. os pr. scripsi hos (s.l.D,del.I, h eras. L, om. WB) aliis uerbis propheta codd. 21 architae B arcyte W arcitae (-teD)2\'DarcitaL terentini Ba.c.m2 et arentiniL uiliculum B 23 iusticia TF 24 cetera D hominum LD,l\'a.c. )

99
non perficere Christiani, sic omnis caro concupiscit quidem ea, quae carnis sunt, et quibusdam inlecebris ad mortiferas animam uoluptates trahit, sed nostrum est uoluptatis ardorem maiore Christi amore restinguere et lasciuiens iumentum frenis inediae subiugare, ut non libidinem, sed cibos desideret et sessorem spiritum sanctum moderato atque conposito portet incessu.