Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Quorsum ista? ut hominem te esse noueris et passionibus humanis, nisi caueris, subiacere. de eodem cuncti facti sumus luto, isdem conpacti exordiis: et in serico et in pannis eadem libido dominatur nec regum purpuras timet nec mendicantium spernit squalorem multoque melius est stomachum te dolere quam mentem, imperare corpori quam seruire, gressu uacillare quam pudicitia. nec . statim nobis paenitentiae subsidia blandiantur, quae sunt infelicium remedia. cauendum est uulnus, quod dolore curatur.

aliud est integra naui et saluis mercibus portum salutis intrare, aliud nudum haerere tabulae et crebris fluctuum recursibus ad asperrima saxa conlidi, nesciat uidua digamiae indulgentiam nec nouerit illud apostoli: melius est nubere quam uri. tolle, quod peius est, uri, et per se bonum non erit nubere. procul hereticorum calumniae: \'scimus honorabiles nuptias et cubile inmaculatum\'. etiam de paradiso expulsus Adam unam uxorem habuit.

primus Lamech maledictus et sanguinarius et de Cain stirpe descendens unam in duas diuisit costam et plantarium digamiae protinus diluuii poena subuertit. unde illud apostoli, quod fornicationis metu iudulgere conpellitur scribens ad Timotheum: uolo adulescentulas nubere, filios procreare, matres familias esse, nullam occasionem [*]( 18 I Cor. 7, 9 20 cf. Hebr. 13, 4 21 cf. Gen. 4,19 22 cf. Gen. 4, 23 25 * I Tim. 5, 14 ) [*]( lconspicitTF 2 uoluntates D 4 restringere D inaediae IWB 5 quaerunt ac desideret D quaerat ac desideret g 7 quorum LD,Ia.c. quosum (sic) Ip.c. quorusum TF esse te W te s.l..I, om. L 8 cuncti] omnes B 9 hisdem LWD iisdem g conpancti ex conpuncti W pr. et om. g serico I syrico D sirico cet. 10 mendicorum D expernit W 12 imperare sic corpori L 13 subsidiae W 15 naue WDB portus L intr. sal. D aliud est B 16 fluct. cursibus D recursibus (cursibus L) fluct. LS saxa] fana W conliui 1F 17 dygamiae .Ip.c. (saepius) indulgencia 1V 18 uri] uiri IV 19 procul sint g 21 paradyso L,Ip.c. lameth B 2J2 discendens La.c. W 23 costam (castam D) diuisit in duas W DB plantarum TF 24 quod] quae B indulgeri D 25 timoteum B titum LI ) [*]( 7* )

100
dare aduersario detractionis causa. cur indulserit, statim subiecit: iam enim quaedam declinauerunt post satanan.

ex quo intellegimus illum non stantibus coronam, sed iacentibus manum porrigere. uide, qualia sint secunda matrimonia, quae lupanaribus praeferuntur, quia declinauerunt quaedam post satanan. ideo adulescentula uidua, quae se non potest continere uel non uult, maritum potius accipiat quam diabolum.