Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Quorsum ista? ut hominem te esse noueris et passionibus humanis, nisi caueris, subiacere. de eodem cuncti facti sumus luto, isdem conpacti exordiis: et in serico et in pannis eadem libido dominatur nec regum purpuras timet nec mendicantium spernit squalorem multoque melius est stomachum te dolere quam mentem, imperare corpori quam seruire, gressu uacillare quam pudicitia. nec . statim nobis paenitentiae subsidia blandiantur, quae sunt infelicium remedia. cauendum est uulnus, quod dolore curatur.

aliud est integra naui et saluis mercibus portum salutis intrare, aliud nudum haerere tabulae et crebris fluctuum recursibus ad asperrima saxa conlidi, nesciat uidua digamiae indulgentiam nec nouerit illud apostoli: melius est nubere quam uri. tolle, quod peius est, uri, et per se bonum non erit nubere. procul hereticorum calumniae: \'scimus honorabiles nuptias et cubile inmaculatum\'. etiam de paradiso expulsus Adam unam uxorem habuit.