Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

egressis de Mari Rubro occurrit heremus Sur, quae et solitudo Aetham dicitur, in qua tribus diebus ingredientes non habuerunt aquam et peruenerunt ad Mara, quae ex amaritudine nomen accepit. habebat fons aquam, et dulcedinem non habebat. murmurat populus uidens aquas et potare non sustinens. intellege Mara aquas occidentis litterae, quibus si inmittatur confessio crucis et passionis dominicae sacramenta iungantur, omne, quod inpotabile et triste uidebatur ac rigidum, uertitur in dulcedinem. unde et scriptum est: constituit deus populo legem et iudicia et temptauit eum. ubi enim magnitudo gratiae, ibi magnitudo discriminis.

nec terrearis, si post uictoriam uenias ad amaritudinem, quia uerum pascha facientes azyma cum amaritudinibus comedunt et temptatio probationem, probatio spem, spes parit salutem. apud medicos quoque quaedam antidotus noxios humores temperans ex amaritudine nominatur,_ quae dulcis ostenditur restituens sanitatem, sicut e contrario uoluptas atque luxuria amaritudine terminatur dicente scriptura: quae ad tempus pinguefacit fauces tuas, nouissime uero amarius felle inuenies.

Et profecti de Mara uenerunt in Helim, ubi erant duodecim fontes aquarum et septuaginta palmae, ibique castra metati sunt.

Sexta mansio in \'arietes fortesque\' uertitur. quam pulcher ordo uirtutum! post uictoriam temptatio, post temptationem refectio. [*](3 cf. Ex. 15,22 5 cf. Ex. 15, 23 6 cf. Ex. 15, 24 7 cf. II Cor. 3, 6 10 *Ex. 15, 25 13 cf. Num. 9,11 14 cf. Rom. 5, 4-5 16 antidotus] scil. mxgd, cf. epist. CXXI praefat. 18 *Prou. 5, 3—4 21 *Num. 33, 9 24 cf. Onom. s. 13, 4; 50, 5. ) [*]( 2 effugire W in om. OB 3 egressi WOB . mare W occurit W,Ba.c. occurrat Q sir W 4 aethan Q ethan XO etan B Etham g 5 perueniunt B ex s.l.m2X 7 Mara int. g maram QB mare Xa.c. aquas] in aquis Xp.c.m2 8 inmitatur WX immitatur B imitatur 0 imitatorQ 9 et om. X 10 uerteturO B et om. XQ 11 leg. pop. 0 13 qua X qui Q pasca B 14 azima QB 15 parturit 0 16 anthidotus (-tos W) WXSl nuncupatur g 18 adque Xet O amar. om. Q terminantur temperaturOB 19 pingues facit OB -21 et om. OB helym 0 Elim g 24 fontesque OB 25 tentatio g, om. OB tentationem g refectionis 0 )

58
de amaritudine uenimus ad arietes et robustos principes gregis, quos apud Ezechiel dominus iudicaturum esse se dicit, quod alii eorum conculcauerint aquas et conpresserint oues, alii lenes et placabiles fuerint. de his et uicesimus octauus psalmus loquitur: adferte do- 2 mino, filii dei, adferte domino filios arietum. sextae mansionis tenemus hospitium. numquam prius occurrerunt fontes purissimi, nisi ubi magistrorum doctrina prorumpit. nec dubium, quin de duodecim apostolis sermo sit, de quorum fontibus deriuatae aquae 3 totius mundi siccitatem rigant. iuxta has aquas septuaginta creuere palmae, quos et ipsos secundi ordinis intellegimus praeceptores Luca euangelista testante duodecim fuisse apostolos et septuaginta discipulos minoris gradus, quos et binos ante se dominus praemittebat. de quibus et Paulus refert, quod apparuerit dominus primum duodecim, deinde apostolis omnibus, alios uolens intellegi primos et alios secundos Christi discipulos. bibamus de huiusce modi fontibus et dulces fructus uictoriae deuorantes ad mansiones reliquas praeparemur.

Profectique de Helim castra metati sunt ad Mare Rubrum.

Mare Rubrum, quod Hebraice dicitur \'iam suph\', septima mansio est. et quaeritur, quomodo post transitionem Maris Rubri et fontis Marae et Helim rursum ad Mare Rubrum uenerint, nisi forte in itinere pergentibus sinus quidam maris occurrerit, iuxta quem castra metati sunt. aliud est enim transire per mare, aliud in proximo figere tabernacula.

ex quibus monemur etiam post euangelicam [*]( . 2 cf. Ezech. 34, 17-31 4 Ps. 28, 1 11 cf. Luc. 6, 13 et 10, 1 13 cf. I Cor. 15, 5-7 18 *Num. 33, 10- ) [*]( 2 ezechihel Qp.c. hiezetihel X ezechielem OB iudicaturos 0 se esse Q esse Xa.c.m2B 3 conculcarint Q 4 uiges. Q 5 sexta W 6 purismi 1V 7 prorupit 0 de om. W 8 der. aquae] deriuata ea que B deriuata sunt ea quae 0 diriuatae WQ tot. aquae W 9 has s.l.m2X creuerunt g 10et]adTF intellig. WOB 11 lucas OB lucta Xa.c.mZ testante] dicente Q aitO,om.B 12 minores W dom. ante se 00 13 primo 2 14 XIQ uoluitOB 15 huius 0 16 uict. om. Q 18 helym 0 heli B Elim g 20 Mare Rubr. om. Q supph B sup W 21 et om. OB transionem WO,XBa.c. fontes X 22 marę Q mare cet. Mara g et helim in mg. X, om. Q elim B 23 itenere X quidem W occurrit QB 24 sint Xp.r. enim est 0 transsire W passim per om. OB 25 monetur B mouemur W )

59
disciplinam inter cibos dulcissimos triumphorum apparere nobis interdum mare et praeterita discrimina poni ante oculos, quamquam multae differentiae sit transire mare et mare procul aspicere. uerbum \'iam - suph\' apud Hebraeos ex mari et rubro conpositum est; suph autem et \'rubrum\' et \'scirpus\' uocatur. unde possumus suspicari, quod uenerint ad paludem quandam et lacum, qui carecto et iuncis plenus fuerit. quod autem omnes congregationes aquarum scriptura sancta mare uocet, nulla dubitatio est. haec mansio in Exodo non habetur.

[*]( $ ) sed scriptum est pro ea, quod de Mari Rubro uenerint ad desertum. Sin, quae est inter Helim et Sinai, quinta decima die mensis secundi egressionis eorum ex Aegypto, id est tricesima prima, postquam egressi sunt de Ramesse.