Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Et profecti de Phiahiroth transierunt per medium mare in deserto et ambulauerunt uiam trium dierum in solitudine Aetham et castra metati sunt de Aetham.

Quinta mansio Mara, quae interpretatur \'amaritudo\'. non poterant ad Rubri Maris gurgites peruenire et Pharaonem cum suo exercitu uidere pereuntem, nisi postquam habuerunt in ore nobilitates, id est in domini confessione uirtutes, quando crediderunt deo et Moysi, famulo eius, et audierunt ab eo: dominus pugnabit pro uobis et uos tacebitis, et uictores Maria praecinente in tympanis t corporum resonarunt carmina triumphantium: cantemus domino; gloriose enim honorificatus est, equum et ascensorem proiecit in mare.

post praedicationem euangelii, post tabernacula transmigrantium, post adsumptam fortitudinem, post confessionis nobilitatem pericula rursus occurrunt. unde discimus cauendas [*]( 1 cf. Onom. s. 12, 16; 16, 24 et 27 2 cf. ibid. 58, 8 5 cf. Hab. 3, 3 6 cf. Cant. 1,6 8 cf. Prou. 27,16 sec. LXX 11 *Num. 33, 8 14 cf. Ex. 15, 23. Onom. s. 14, 8 16 cf. p. 55, 22 18 Ex. 14, 14 19 cf. Ex. 15, 20-21 20 *Ex. 15, 21 et 1 ) [*]( 1 lingua nostra W 2 archana WXQ macdol 0 4 in] a Q archana WQ,Xa.c. 6 et om. X 7 foribus W 8 frig. sit W 9 falsum g uocabulo 17 dextrae B dexter Q 11 phiahir. XB phiair. 0 phya(h s.i.)ir. Q aphiphir. W 12 mari W desertum W et om. g deambul. 0 uia W (ex una) Q 13 etam B aethan Q ethan 0 et hanc (n exp.) X et om. X 14 quinta autem Q post mansio add. est 0 in X est in g 15 peruenere Ba.c., orn. T7 16 abierunt Q nobilitatis Q 17 uirtutis Q domino OB 19 timpanis X tymphanis 17 corp.] et choris g cororum (= chororum) coni. Engelbrecht 20 resonarent X resonare coeperunt g 21 magnificatus 0 22 deiecit WQ 23 migrantium 0 24 peric.] Aegyptii et Pharao g ■,- )

57
semper insidias et inuocandam misericordiam dei, ut insequentem Pharaonem possimus effugere et nobis in spiritali baptismo suffocetur.

egressis de Mari Rubro occurrit heremus Sur, quae et solitudo Aetham dicitur, in qua tribus diebus ingredientes non habuerunt aquam et peruenerunt ad Mara, quae ex amaritudine nomen accepit. habebat fons aquam, et dulcedinem non habebat. murmurat populus uidens aquas et potare non sustinens. intellege Mara aquas occidentis litterae, quibus si inmittatur confessio crucis et passionis dominicae sacramenta iungantur, omne, quod inpotabile et triste uidebatur ac rigidum, uertitur in dulcedinem. unde et scriptum est: constituit deus populo legem et iudicia et temptauit eum. ubi enim magnitudo gratiae, ibi magnitudo discriminis.