Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Et profecti de Phiahiroth transierunt per medium mare in deserto et ambulauerunt uiam trium dierum in solitudine Aetham et castra metati sunt de Aetham.

Quinta mansio Mara, quae interpretatur \'amaritudo\'. non poterant ad Rubri Maris gurgites peruenire et Pharaonem cum suo exercitu uidere pereuntem, nisi postquam habuerunt in ore nobilitates, id est in domini confessione uirtutes, quando crediderunt deo et Moysi, famulo eius, et audierunt ab eo: dominus pugnabit pro uobis et uos tacebitis, et uictores Maria praecinente in tympanis t corporum resonarunt carmina triumphantium: cantemus domino; gloriose enim honorificatus est, equum et ascensorem proiecit in mare.