Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

et post haec uenerunt ad puteum, ubi cecinit Israhel carmen hoc: ascende, putee, quem foderunt principes et a peruerunt duces populorum in datore legum et in baculo eius. et de solitudine in Matthana et de Matthana ad torrentes dei et de torrentibus dei ad excelsa et de excelsis ad uallem, quae est in regione Moab, in uertice Phasga, qui prospicit contra desertum. haec loca in finibus Amorraeorum quidam interpretantes putant non mansiones esse, sed transitus, nec praeiudicare debere catalogo mansionum extraordinariam expositionem.

alii autem spiritalibus spiritalia conparantes nolunt regiones significari, sed per locorum nomina. uirtutum profectus esse, quod post magos et congregationem lapidum frequenter ueniamus ad torrentes Zared, quod interpretatur \'aliena descensio\', et in descensione positi transeamus ad Arnon, quod \'maledictionem\' sonat, quae est posita in finibus Amorraeorum, qui uel \'amari\' hostes sunt uel multa \'locuntur\'inflati.