Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Et profecti de monte Or castra metati sunt in Selmona. profectique de Selmona uenerunt in Phinon.

.Hae duae mansiones, tricesima quinta et tricesima sexta, in ordine historiae non inueniuntur, sed scriptum est pro eis: egressi de monte Or per uiam Maris Rubri, ut circumirent terram Edom. ex quo ostenditur in finibus atque circuitu terrae Edom eas positas.

nec secundum morem legitur: profecti de monteOr castra metati sunt in Selmona siue in Phinon, sed post ambitum terrae Idumaeorum uenit ad extremum et ait: profecti filii Israhel castra metati sunt in Oboth. nec dixit: \'profecti sunt de illo et illo loco\', quia duas mansiones silentio praetermiserat, [*](3 cf. Num. 21,1 7 cf. Num. 21,3 15 *Num. 33, 41-42 18 *Num. 21,4 .23 *Num. 33, 43 ) [*]( 1 hiesus W 2 discensus W,Xp.c. a paradiso W 3 audiit Xp.c. audiuit g cananeus W,Xa.c. chaneus Ba.c. et om. 0 4 nouerat XQa.c.OB ineunt] infert g in 0 praelium Xp.c.OB passim 5 ducit B -duci 0 pugnat OB 6 uicti] uictis W a(p s.l.)pellauitque X 7 nomen loci g orma WB 8 quod] quia 0 10 nee-alt. monte om. B 13 uincti W,Xa.c. fuimus g 14 in quo] ubi WX fuerimus X 15 selmon Wa.c. 16 prof. de Selm.] et B, om. W phynon 0 phin B finon Q 17 tricens. utroque loco Q 18 egr. sunt g 19 ut circ.] et circumierunt g 20 circumitu g in circuitu Q 21 et profecti g 22 selmona Wp.c. selnon X selmon cet. \' phion B 23 extrema jB 24 obeth Q eboth B 25suntow.fi et]inOB )

79
quas cum in supputatione tacuerit, reddidit in summa. prima mansio Selmona interpretatur \'imaguncula\', secunda Phinon diminutiue \'os\' — ab ore, non ab osse, intellege - in his Aaron mortuo murmurant contra dominum et Moysen, manna fastidiunt, a serpentibus uulnerantur et in typum saluatoris, qui uerum antiquumque serpentem in patibulo triumphauit, diaboli uenena superantur.

unde et imaguncula uerae expressaeque imaginis filii dei passionem eius intuens conseruatur et, quod corde credit, ore pronuntiat legens illud apostoli: corde creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem. simulque nota, quod utraque mansio ὑποκοριστικῶς appelletur, quia ex parte uidemus et ex parte prophetamus et nunc per speculum uidemus in aenigmate.