Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Et profecti de Museroth castra metati sunt in Baneiacan.

Vicesima octaua mansio transfertur in \'filios necessitatis\' seu \'stridoris\'. si ab uno incipias numero et paulatim addens ad septimum usque peruenias, uicesimus octauus numerus efficitur. qui sunt isti filii necessitatis? psalmus ipse nos doceat: adferte domino, filii dei, adferte domino filios arietum. quae est tanta necessitas, quae nolentibus inponatur? cum diuinis scripturis fueris eruditus et leges earum ac testimonia uincula scieris ueritatis, contendes cum aduersariis, ligabis eos et uinctos duces in captiuitatem et de hostibus quondam atque captiuis liberos dei facies, ut repente dicas cum Sion: ego sterilis et non pariens, transmigrata et captiua, et istos quis enutriuit?