Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

mihi uidentur Aegyptiorum primogenita dogmata esse philosophorum, quibus deceptos homines atque inretitos tenebant. quae cum Israhel uiuus effugerit, circumdant mortuis suis, ne exeuntium imitentur exemplum. porro, quod sequitur: in diis eorum fecit iudicia siue, ut Septuaginta transtulerunt, ultiones, illud Hebraei autumant, quod nocte, qua egressus est populus, omnia in Aegypto templa destructa sint siue motu terrae siue tactu fulminum. spiritaliter autem discimus, quod egredientibus nobis ex Aegypto errorum idola corruant et omnis peruersarum doctrinarum cultura quatiatur.