Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Et profecti de Asmona castra metati sunt in Museroth.

Vicesima septima mansio \'uincula\' siue \'disciplinas\' sonat, ut festino gradu pergamus ad magistros et eorum teramus limina et praecepta uirtutum ac mysteria scripturarum uincula putemus aeterna iuxta illud, quod in Esaia dicitur: et Sabaim, uiri sublimes, ad te transibunt et tui erunt; post te ambulabunt uincti manicis et:Paulus, uinctus Iesu Christi.

duplicia sunt in scripturis uincula, quae quamdiu rupit Sampson, uicit inimicos. et in Ecclesiaste de meretrice legimus: u i nculum in manibus eius et ex persona domini dicentis: disrumpamus uincula eorum et proiciamus a nobis iugum ipsorum et alibi: laqueus contritus est et nos liberati sumus. Christi autem uincula uoluntaria sunt et uertuntur in amplexus. quicumque his fuerit conligatus, dicet: sinistra eius sub capite meo et dextera eius complectetur me. [*]( 1 *Num. 33,29 2 cf. Onom. 8.16, 9; 24, 10 3Ps.67,32 6cf.Phil.3,13 8 *Num. 33, 30 10 cf. Onom. s. 19, 12 13 Esai. 45, 14 15 *Eph. 3,1 16 cf. Iudd. c. 16 17 *Eccle. 7, 27 18 Ps. 2, 3 20 Ps. 123, 7 22 *Cant. 2, 6 ) [*]( 1 mehtthca W methcha Q metcha XO methea B asona W 3 quod om. W 4 hebreos (s eras.) X ebreo W 5 quieti WO contenti et] contęntie W alt. et] sed 0 ad(ds.l.)dulciora X 9 mus. WXLl mis. B as. 0 Mos. g 10 disciplinam XO — na W 12 petamus OB 13 eseia Xa.c. hesaia B isaia 0 scribitur 0 sabain W saba in Q seboim 0 salum B uiris Q 14 erunt ex erant Q, add. serui s.l.X poste Xa.c.m2B postea 0 post eam W 15 pr. uinctis B 16 queque diu B quae dum 0 rumpit W samson WQO uincit W 17 in Eccl. om. W,Xa.c. ecclesiasten Q 18 dirumpamus 0 disrumpam W 20 est] es W 21 et — ampl. om. W quique WQB 22 fuerint W 23 dextra OB complectitur IFX amplexabitur B me om. W )

73