Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

uide, quid prosint frena: a uitiis nos retrahunt, introducunt ad uirtutum choros et in Christo, monte pulcherrimo, habitare faciunt. iste iuxta Danihel lapis excisus de monte sine manibus creuit in montem magnum et inpleuit omnem terram; iste iuxta Ezechiel uulnerauit principem Tyri; ad is turn in Esaia et Michea populi confluunt dicentes: uenite, ascendamus in montem domini et ad domum dei Iacob; et adnuntiabit nobis uias suas et ambulabimus in se-mitis eius.

Et profecti de monte Sapher castra metati sunt in Arada.

Vicesima prima mansio uertitur in \'miraculum\'. quam pulcher ordo profectuum, quam egregia textura credentium! post opus lateris infrenamur, post frenos in ecclesiam introducimur, post habitationem ecclesiae ad Christum montem ascendimus, in quo positi stupemus atque miramur, ut noster in laudibus eius sermo superetur inuenientium in eo, quae nec oculus uidit nec auris audiuit nec in cor hominis ascenderunt. [*]( 1 *Num. 33, 22 2 cf. Onom. s. 17,5 cf. Prou. 5,6 5 *Num. 33, 23 9 Ps. 14,1 12 cf. Dan. 2, 34-35 14 cf. Ezech. 28,16 15 *Esai. 2, 3. *Mich. 4, 2 18 *Num. 33, 24 20 cf. Onom. s. 16,8 25 *I Cor. 2, 9 ) [*]( 1 caalta Wa.c. B chaalta 0 5 chaaltha Q chaalta OB 6 Sapher-monte om. B sapehr ex sapeht X sepher (ex seper W) WO 8 et om. TFfi et in OB principio 0 in principio B 9 requiescit W,Xa.c. 11 chorus Xa.c. coros B xpi Qp.c.man.rec. 12 daniel WOB Danielem g 14 hiezechiel Qp.c. Ezechielem g daniel W 15 esaia ex esesa W ęsaia Q hesaya B isaia XO Michaea c; 16 in] ad 0 adn. nob.] docebit nos 17X 17 ambulauimus XB 18 sepher 170 J.9 et 70, 1 harada X 21 texura W 22 introducitur W 23 xpi OB 24 inuenientes g 25 quod Xp.c. pr. nec om. 1F )

70