Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

ferunt autem lignum hocignem multo tempore conseruare, ita ut, si pruna ex eius cinere fuerit operta, usque ad annum perueniat. ex quo discimus post sepulchra concupiscentiae et uestibula transire nos ad lignum, quod multo tempore calorem tenet, ut simus feruentes spiritu et claro sonitu atque in altum exaltata uoce euangelium domini praedicemus.