Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Et profecti de Aseroth castra metati sunt in Rethma; pro quo supra in hoc eodem libro legimus: postquam profectus est populus de Aseroth, castra metati sunt in solitudine Pharan.

Haec est autem quinta decima mansio. et notandum, quod reliquae mansiones decem et octo, quarum nunc breuiter catalogus describitur, a Rethma usque ad Asion-Gaber, id est usque ad tricesimam secundam mansionem, sub Pharan solitudinis nomine contineantur. in quibus uniuersa, quae scripta sunt, diuersis temporibus gesta sentimus; quae quia non sunt per mansiones singulas distributa, i a nobis quoque in commune dicentur, ut postea ueniamus ad reliqua. J

Rethma transfertur \'sonitus\' aut \'iuniperus\', quamquam plerique I \'arceuthon\' apud Graecos aliud genus arboris significare contendant. iuniperum autem et primus graduum psalmus iuxta ueritatem Hebraicam sonat, ubi scriptum est: quid detur tibi aut quid adponatur tibi ad linguam dolosam? et propheta respondit: sagittae potentis acutae cum carbonibusiuniperorum;pro quo apud nos legitur: desolatoriis.

ferunt autem lignum hocignem multo tempore conseruare, ita ut, si pruna ex eius cinere fuerit operta, usque ad annum perueniat. ex quo discimus post sepulchra concupiscentiae et uestibula transire nos ad lignum, quod multo tempore calorem tenet, ut simus feruentes spiritu et claro sonitu atque in altum exaltata uoce euangelium domini praedicemus.

ab hac itaque mansione usque ad tricesimam secundam istius modi continentur [*]( 2 Hier. 8, 4 3 *Num. 33,18 4 *Num. 13,1 14 cf. Onom. s. 20, 5 17 Ps. 119, 3 19 *Ps. 119, 4 24 cf. Rom. 12,1 25 cf. Num. c. 13—19 ) [*]( 2 cadet Xa.c.OB 3 asserothQ passim, amasseroth (mas eras.) X retma W 4 libro s.l.B 5 pop. om. W 8 cathal. WX catol. Q catolicus B 9 usque ad] iuxta 0 asyong. 0 esiong. Bp.c. siong. WX,Ba.c. trigesimam Q 10 pharam B solitudines W 13 ut] et WX 14 sonitus ex sonus W quam OB 15 archeuthon WX arche ut hon B archeuton 0 doy.lvOov g significari Q contenduntO 18 respondct g 19potentesW,Xa.c. accutae Q 21 ita om. OB prunae X fuerint WX oportae X 22 ad om. 0 perueniant WX ex qua discimus WX quod sciamus 0 quidem scimus B sepulchra XQ -cra cet. 24 feruente Q claro] calore W euang. in alt. ex. uoce OB in altum om. g 26 trigesimam Q continente OB )

67
historiae: duodecim exploratores mittuntur ad terram sanctam; botrus refertur in ligno et Christi breuiter passio demonstratur; murmurat populus Iudaeorum gigantum impetum reformidans; pugnat contra Amalec et Chananaeum nolente deo et uictus intellegit, quae debeat in terra sancta exercere sacrificia; Dathan et Abiron et filii Core consurgunt contra Moysen et Aaron et terrae uoragine gluttiuntur; inter mortuos et uiuentes pontifex medius turibulo armatus ingreditur et currens ira dei sacerdotis uoce prohibetur; uirga Aaron et florem profert et folia et in aeternam memoriam uirens siccitas conseruatur; necdum templum et iam aeditui, necdum sacerdotes et leuitae obtulere sacrificia et partes eorum mysticus sermo describit; uitula rufa in holocausto concrematur et cinis eius\' piacularis aspersio est. quorum omnium figurae proprios libros flagitant et melius reor tacere quam pauca dicere.