Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

unde et pentecostes celebratur sollemnitas et postea euangelii sacramentum spiritus sancti descensione conpletur, ut, sicut priori populo quinquagesima die, uero iubeleo et uero anno remissionis et ueris quinquaginta et quingentis. denariis, qui debitoribus dimittuntur, lex data est, ad apostolos quoque et, qui cum eis erant, in centum uiginti, Mosaicae aetatis numero, constitutis descenderit spiritus sanctus et diuisis linguis credentium totus euangelica praedicatione mundus expletus sit.

longum est, si replicare uelim, quid in lege praeceptum sit, quomodo fabricatum tabernaculum, quae uarietas hostiarum, quae uasorum diuersitas, quae indumenta pontificis, quae sacerdotum ac leuitarum caerimoniae, quid egerint, quomodo populus numeratus sit: hoc tantum dicam, quod media pars Exodi et totus Leuiticus liber et [*]( 4 *Ex. 19, 10-11 7 cf. Ex. 19,14—19 10 *Ex. 19,19 13 cf. Act. c. 2 15 cf. Num. 36, 4 16 cf. Luc. 7, 41-42 18 cf. Deut. 34, 7. Act, 1,15 19 cf. Act. 2, 1-4 . ) [*]( 2 populus israhel Q moises B moses TF 3 dom. eum 1V de monte om. WX dicens om. 0 6 die tertio W pr. tercium Xa.c.B terciam Xp.c. desc. dom. tert. die 0 alt. tert(c B)io W,Ba.c. 7 pop. un. W et om. 0 8 uxorem TF separati sunt B 9 tertia W descendet W in] super 0 fulgore] fulgore et 0 fulgor et TF fulgur et B, legi nequit Q 10 tonitruo 0 tonitrui lV, legi nequit Q tuba g moises B moses W 12 inuenimus TFX quinquagesimum diem TF quinquagisima X die] de B filiorum israhel Q 13 pentecosten X 14 sollempn. WB solemn. XO sacr. in (exp. Q) XQ 15 quinquagesimo QO iubeleo X iubileo Q iubilaeo B 17 ad apost.] apostolis g m ti mo mo 18 ipsis OB • C * XX - B • C ■ XX • X 21 uellem X quod B 22 fabr. sit TF 23 ac] et g 24 cerim. WO cericerimonie B caerem. q 25 exhodi X )

64
Numerorum praecepta non modica et per singulas tribus populi distributio et oblatio principum in hac mansione descriptae sint multo- [*]( a ) rumque uoluminum disputatio huic loco sufficere uix possit. interpretatur autem Sinai \'rubi\', non unus, ut supra in solitudine Sin, sed plures, ut ibi principium, hic perfectio, ibi solitarius numerus, hic multiplex. aliud est enim unam et aliud omnes gratias possidere.