Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Et profecti de Mari Rubro castra metati sunt in solitudine Sin.

Octaua mansio, licet iuxta ordinem Exodi septima sit. sed sciendum, quod omnis usque ad montem Sinai heremus Sin uocetur et ex, tota prouincia etiam locus unius mansionis nomen acceperit, sicut et Moab tam urbis quam prouinciae nomen est. in hac solitudine quinque mansiones: iam suph, de qua supra diximus, et heremus Sin et Dephca et Halus et Raphidim, de quibus loquemur in consequentibus.