Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

nos autem derelinquentes Capharnaum, agrum quondam pulcherrimum, et cum Iesu egredientes in desertum pascimur panibus eius, si insipientes sumus et iumentorum similes, hordeaceis, si rationale animal, triticeis et ex grano frumenti commolitis, quod in terram cadens et mortuum multos fructus attulit. nouem plagis percussa est Aegyptus, fractus Pharao, ut dimitteret populum dei ad extremum primogenita perdit, ut primogenita Israhelis domino sacrarentur. qui prius tenere cupiebant, instanter expellunt.