Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

si ergo pars historiae itineris exAegypto spiritaliter ac-I cipitur, et cetera, quae ab apostolo pro angustia temporis praetermissa sunt, eiusdem intellegentiae conuincitur. nam idem propheta,. qui in alio loco dixerat: habitaui cum habitationibus Cedar; multum incola fuit anima mea, absentiam terrae sanctae ferre non sustinens lacrimabiliter ingemescit et dicit: haec recordatus sum et effudi in me animam meam, donec transeam in loco tabernaculi admirabilis usque ad domum dei in uoce exultationis et confessionis, sonus epulantis, et in alio psalmo: reuela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua.