Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

In septuagesimo septimo psalmo, quem iuxta euangelistam Matheum ex persona domini dictum credimus, decem plagarum in Aegypto et egressionis Israhel in solitudinem narratur historia. cumque nulli dubium sit facta esse, quae scripta sunt, quasi aliud littera sonet, aliud spiritus clausum teneat: aperiam, inquit, in parabola os meum; loquar propositiones ab initio. quanta audiuimus et uidimus et patres nostri narrauerunt nobis.