Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Nos hoc tantum dolemus, quod pretiosissimum de sanctis locis monile perdidimus. recepit Roma, quod amiserat, ac procax et maledica lingua gentilium oculorum testimonio confutata est. laudent ceteri misericordiam eius, humilitatem, fidem: ego ardorem animi plus laudabo.

librum, quo Heliodorum quondam iuuenis ad heremum cohortatus sum, tenebat memoriter et Romana cernens moenia inclusam se esse plangebat. oblita sexus, fragilitatis inmemor ac solitudinis tantum cupida ibi erat, ubi animo morabatur. non poterat teneri consiliis amicorum: ita ex urbe quasi de uinculis gestiebat [*]( 4 cf. Plin. Nat. hist. V 19 20 cf. epist. XIV ) [*]( 2 hierosolim. 2 ihero (u m2) solim. B 3 currere 2DB percurrere g muri in mg. m2B, om. D neglecta 2a.c. illecti Ba.c.m2 4 Antiochiae scripsi antiochia 2B anthiocia D aethiopia KlP antiochia obsidebatur g ithirus D #tyrus se g 5 quaerebant KIJI 6 esse] et B 8 in om. g 9 aput K inter g pugnas B pugna K,(Pa.c.m2 pugne D 10 tenuit Kllf fixa sedes (-dis K)KIfI 11 sanct. loco 2DB quia] qui D ąuę s.1.2 12 in om. B \' urbe B 14 sermone IfJ protraham Ifl 16 hoc om. KlP tantummodo 2p.c. m2 autem KIJJ 17 recipit 2a.c.m2 D\'P hac :2a.r.D et g et] ac ç 18 testimonium 2\'Pa.c.,D laud.] add. illu {exp.) B 19 anime B 20 hiliodoru (ex 0) m K eliodorum D iuuenes D ad herimum K in heremo lP 21 quohort. D coort. B,2 (alt. 0 ex a) romane (-ne D) 2D inclausam K 22 sui (s.1.2) sexus 2D 24 ex] de 2a.c. de] ex KlP .- )

47
erumpere. dispensationem pecuniae et cautam distributionem genus infidelitatis uocabat.

non aliis elemosynam tribuere, sed suis pariter effusis ipsa pro Christo stipes optabat accipere. sic festinabat, sic inpatiens erat morarum, ut illam crederes profecturam. itaque, dum semper paratur, mors eam inuenire non potuit inparatam.