Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

consonus inter omnes rumor petere eos Hierosolymam et ob nimiam auri cupiditatem ad hanc urbem concurrere. muri neglecti pacis incuria sarciebantur Antiochiae; Tyrus uolens a terra abrumpere insulam quaerebat antiquam. tunc et nos conpulsi sumus parare naues, esse in litore, aduentum hostium praecauere et saeuientibus uentis magis barbaros metuere quam naufragium non tam propriae saluti quam uirginum castimoniae prouidentes.

erat in illo tempore quaedam apud nos dissensio et barbarorum pugnam domestica bella superabant. nos in Oriente tenuerunt iam fixae sedes et inueteratum locorum sanctorum desiderium; illa, quia tota in sarcinis erat et in omni orbe peregrina, reuersa est ad patriam, ut ibi pauper uiueret, ubi diues fuerat, manens in alieno, quae multos prius hospites habuit, et - ne sermonem longius traham - in conspectu Romanae urbis pauperibus erogaret, quod illa teste uendiderat.