Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Uerum, quod coepimus, persequamur. quaerentibus nobis dignum tantae feminae habitaculum, cum ita solitudinem cuperet, ut diuersorio Mariae carere nollet, ecce subito discurrentibus nuntiis oriens totus intremuit, ab ultima Maeotide inter glacialem Tanain et Massagetarum inmanes populos, ubi Caucasi rupibus feras gentes Alexandri claustra cohibent, erupisse Hunorum examina, quae pernicibus equis huc illucque uolitantia caedis pariter ac terroris cuncta conplerent.

aberat tunc Romanus exercitus et bellis ciuilibus in Italia tenebatur. hanc gentem Herodotus refert sub Dario, rege Medorum, uiginti annis Orientem tenuisse captiuum et ab Aegyptiis atque Aethiopibus annuum exegisse uectigal. auertat Iesus ab orbe Romano tales ultra bestias! insperati ubique aderant et famam celeritate uincentes non religioni, non dignitatibus, non aetati, non uagienti miserebantur infantiae. cogebantur mori, qui dudum uiuere [*]( 1 cf. Num. c. 33 4 cf. Tibull. 17, G2 8 cf. epist. L-XXVIII 10 cf. epist LXIV 12 cf. Hebr. 11, 9 21 cf. Herodot. I 104-106 ) [*]( 1 perueni B 3 quaer. et rat. g rationum quaer. IfJ et eras. K rationem K orationes 2,\'D 4 quibus KIfJ offenso K 5 urgere B 6 mihi non 2x 8 uerecundia B 10 delatum K dilatatum lp.c.m2 reddetur B 13 prosequamur 2\'P,Bp.c.m2 14 dignum s.l.m22, om. DB ita] illa B illa ita ç. 15 ut] et B diuersorium ∑ l6 gladium Ba.c.m2 thanaim (naim s.l.∑) ∑B 17 masaget. B causasi -a.c. causas D fer. gent. om. KlfJ 18 prohibebant Kql honorum D Hunnorum g 19 terroribus B 21 herodotos D 22 annos Ba.c.m? captiuam ap.c.B 23 ethiop. DB annum aa.c.D anno / £ \'/\' cxlsse aa.c.D abigat B 24 orbe K2p.c. urbe cet. romana \'I\'p.c.m2B 25 aet.] add. parcebant cr 26 uagicntis g miserabantur Bp.c.m2g mori cog. B dudum (= eben erst)) nondum Bp.c.m2g . )

46
coeperant et nescientes malum suum inter hostium manus ac tela ridebant.

consonus inter omnes rumor petere eos Hierosolymam et ob nimiam auri cupiditatem ad hanc urbem concurrere. muri neglecti pacis incuria sarciebantur Antiochiae; Tyrus uolens a terra abrumpere insulam quaerebat antiquam. tunc et nos conpulsi sumus parare naues, esse in litore, aduentum hostium praecauere et saeuientibus uentis magis barbaros metuere quam naufragium non tam propriae saluti quam uirginum castimoniae prouidentes.

erat in illo tempore quaedam apud nos dissensio et barbarorum pugnam domestica bella superabant. nos in Oriente tenuerunt iam fixae sedes et inueteratum locorum sanctorum desiderium; illa, quia tota in sarcinis erat et in omni orbe peregrina, reuersa est ad patriam, ut ibi pauper uiueret, ubi diues fuerat, manens in alieno, quae multos prius hospites habuit, et - ne sermonem longius traham - in conspectu Romanae urbis pauperibus erogaret, quod illa teste uendiderat.