Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

quamquam illa simili liberalitate erga clericos et monachos ac uirgines fuerit – quod monasterium non illius opibus sustentatum est ? — quem nudum et clinicum non Fabiolae. uestimenta texerunt ? in quos se indigentium eius non effudit praeceps et festina largitio? angusta misericordiae Roma fuit; peragrabat ergo insulas, Etruscum mare Uulscorumque prouinciam ac reconditos curuorum litorum sinus, in quibus monachorum consistunt chori, uel proprio corpore uel transmissa per fideles ac sanctos uiros munificentia circuibat.