Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

scio multos diuites et religiosos ob stomachi angustiam exercere huiusce modi misericordiam per aliena ministeria et clementes esse pecunia, non manu. quos equidem non reprobo et teneritudinem animi nequaquam interpretor infidelitatem; sed, sicut inbecillitati stomachi ueniam tribuo, sic perfectae mentis ardorem in caelum laudibus fero. magna fides ista contemnit; scit, quid in Lazaro diues purpuratus aliquando non fecerit, quali superba mens retributione damnata sit. ille, quem despicimus, quem uidere non possumus, ad cuius intuitum uomitus nobis erumpit, nostri similis est, de eodem nobiscum formatus luto, isdem conpactus elementis. quidquid patitur, et nos pati possumus.

uulnera eius aestimemus propria et omnis animi in alterum duritia clementi in nosmet ipsos cogitatione frangetur.

  1. non, mihi si linguae centum sint oraque centum,
  2. ferrea uox,
omnia morborum percurrere nomina possim, quae Fabiola in tanta miserorum refrigeria conmutauit, ut multi [*]( 16 cf. Luc. 16, 19-31 23 Verg. Aen. VI 625-627 ) [*]( 1 primum:2 prima g NOCOKOMOIN KIP NOYCOKOMON B MYCCOKO- (0 s.l.2)MlON 2D vooo}tof,isiov g 3 foueret 2a.c.DB ego nunc f nunc-D 5 loridas (idas in ras. m2) B 6 uermiclos K 7 o quotiens B pedore KIP B fetore 2 (t ex d) D hum. (non um.) codd. 8 purulenta HD quam] que D- 9 aud.] ualebat B inspirans KlP 11 angustias B huiusmodi Kif\' misteria <P mysteria KD 13 animae B 14 perfectae] perpetem B 15 scit. in ras. m2 B scio g 16 eleazaro Ka.r.I]J 18 uomitum nobis KI]J nobis uomitus. (s in ras. 1&B) EDB 19 de] die K form. est ΣDB isdem 2 hisdem eel. conpactis Σa.c. 20 quidquid KD,2a.c. quicq. cel. extim. D existim. g 21 animus :Ea.r.D anima IPa.c. in alteram duritiam KrF duricia in alterum B memetipso D 22 frangitur K 25 omnium 2 possem 111 passim D possum 2p.c. 26 tantum Sf) )
44
pauperum sani languentibus inuiderent.