Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

o felix paenitentia, quae ad se dei traxit oculos, quae furentem sententiam domini confesso errore mutauit! hoc idem et Manassen in Paralipomenon et Nineuen fecisse legimus in propheta, publicanum quoque in euangelio. e quibus primus non solum indulgentiam, sed et regnum recipere meruit, alius (rex) inpendentem dei fregit iram, tertius pectus [*]( 2 Ps. 50, 6 Ps.50,14 5 cf. I Cor. 10,12 6cf.Hier.8,4 7*IIIReg.21,25 10 *III Reg. 21,19 11* III Reg. 21,21 12 *III Reg. 21, 27-29 19 cf. II Par. 33, 12-13 20 cf. Ion. c. 3 cf. Luc. 18, 10—14 ) [*]( 1 aspiciens B 4 ita om. Ijl est om. D prius s. 1.2, om. D 9 hic] hoc K hic enim 2 pro sanguine (-nem K) Klfl propter sanguinem cet. naboth Za.c.m2D tercorr.2D 10occid.] ad<2. inquits.Lm2 2 etinsuper (ex super K) 1(/1\' 11 posuistiKa.c.m2 (P alt. et eras. 2, om. K/P ecce om. B mala —Bmalum cet. demetam 2B dimittam cet. 13 ieiunabatque g 14 demisso B dimisso cet. dei g 15 helian K tesbiten KrP tesbithen B thespiten 2 uides B Ach. hum. ç humilitatem D 16 in (om. K/P) timoremei (meo B)]add. causa 2\'Z) mei causa ç 18 sent. dei g dei sent. 2 19 manassen B -sse (ex -se 2) 2D -sses K/JI paral. his D paralypomenon 2x paralipomenonis 1]\' parali (y K)- pomenis KB 20 nineuen K ninneue 2 niniuen \'PB niniue D proph(f li)e- tis KtF puplicanus D 21 et om. K\'P percipere B 22 alius (genet.)\\ alter \'V alia (in ras. m2) B rex (ct. Ion. 3, 6) addidi, om. codd.; an potius l. 20 pro Nineuen scrib. Nineuiten? inpendente K,\'Pa.c.m2 domini 21 refregit\'/\' )

42
uerberans pugnis oculos non leuabat ad caelum et multo iustificatior recessit humili confessione uitiorum quam superba pharisaeus iactatione uirtutum.

non est loci huius, ut paenitentiam praedicem et quasi contra Montanum Nouatumque scribens dicam illam hostiam domini esse placabilem et sacrificium deo spiritum contribulatum et: malo paenitentiam peccatoris quam mortem et: exsurge, exsurge, Hierusalem, et multa alia, quae prophetarum clangunt tubae.

Hoc unum loquar, quod et legentibus utile sit et praesenti causae conueniat. non est confusa dominum in terris et ille eam non confundetur in caelo. aperuit cunctis uulnus suum et decolore in corpore cicatricem flens Roma conspexit. dissuta habuit latera, nudum caput, clausum os. non est ingressa ecclesiam domini, sed extra castra cum Maria, sorore Moysi, separata consedit, ut, quam sacerdos eiecerat, ipse reuocaret.

descendit de solio deliciarum suarum, accepit molam, fecit farinam et discalciatis pedibus transiuit fluenta lacrimarum. sedit super carbones ignis; hi ei fuere in adiutorium. faciem, per quam secundo uiro placuerat, uerberabat, oderat gemmas, linteamina uidere non poterat, ornamenta fugiebat. sic dolebat, quasi adulterium commisisset et multis inpendiis medicaminum unum uulnus sanare cupiebat.

Diu morati sumus in paenitentia, in qua uelut in uadosis locis resedimus, ut maior nobis et absque ullo inpedimento se laudum eius campus aperiret. recepta sub oculis omnis ecclesiae communione quid fecit ? scilicet in die bona malorum oblita est et post naufragium rursum temptare uoluit pericula nauigandi? quin potius omnem censum, quem habere poterat — erat autem amplissimus et respondens generi eius - dilapidauit ac uendidit et in pecunia congregatum [*]( 5 cf. Rom. 12, 1 cf. Ps. 50, 19 6 *Ezech. 18, 23 7 *Esai. 60, 1 10 cf. Marc. 8, 38. Luc. 9, 26 13 cf. Num. 12,14-15 15 cf. Esai. 47, 1-2 18 cf. Esai. 47,14 (sec. LXX) 25 cf. Eccli. 11, 27 ) [*]( 2 rec.] add. publicanus 2s.l.D phariseos (fariseus ∑B) superba (ex-bia D) ∑DB 5 domino B placentem Kill dei KlP,Da.c. 7 pr. et eras. 2, om. Kill exurge semel D iherus. B Ierus. g 9 pr. et om. B sit] est B . 11 confundet 2 confundit Ba.c.m2 decolorem 2p.c.B decorem sa.c.D 16 disculciatis K\'P,Da.c. 17 hii KD,Sa.r. 18 sec. uiro plac.] secuerat KP 20 et om. B 23 resedemus 2a.c.D residemus KIĮi et absque] sine Kill laudem 2\'a.c.D 24 omnium (um inras.)2 25 mal.] add. non 2D,Bs.l.m2 est obl. 2 26 rursus KqJ noluit 2B naufragandi B 28 delapidauit Kill pecuniam KlP )

43
usibus pauperum praeparauit. et primo omnium voooxdfuov instituit, in quo aegrotantes colligeret de plateis et consumpta languoribus atque inedia miserorum membra refoueret.

describam nunc ego diuersas hominum calamitates, truncas nares, effossos oculos, semiustos pedes, luridas manus, tumentes aluos, exile femur, crura turgentia et de exesis ae putridis carnibus uermiculos bullientes? quotiens morbo regio et paedore confectos humeris suis ipsa portauit ? quotiens lauit purulentam uulnerum saniem, quam alius aspicere non audebat? praebebat cibos propria manu et spirans cadauer sorbitiunculis inrigabat.