Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

atqueitafactumest, ut, quimepriusdocuerat uirtutibus suis, quomodo stans non caderem, doceret per, paenitentiam, quomodo cadens resurgerem. quid tam inpium legimus inter reges quam Achab, de quo scriptura dicit: non fuit alius talis ut Achab, qui uenundatus - est, ut faceret malum in conspectu domini? hic, cum pro sanguine Nabuthae correptus fuisset ab Helia et audisset iram domini per prophetam: occidisti, insuper et possedisti et: ecce ego inducam super te mala et demetam posteriora tua et reliqua, scidit uestimenta sua et operuit cilicio carnem suam ieiunauitque in sacco et ambulabat demisso capite. tunc factus est sermo domini ad Heliam Thesbiten dicens: nonne uidisti humiliatum Achab coram\' me? quia ergo humiliatus est in timore mei,, non inducam malum in diebus eius.

o felix paenitentia, quae ad se dei traxit oculos, quae furentem sententiam domini confesso errore mutauit! hoc idem et Manassen in Paralipomenon et Nineuen fecisse legimus in propheta, publicanum quoque in euangelio. e quibus primus non solum indulgentiam, sed et regnum recipere meruit, alius (rex) inpendentem dei fregit iram, tertius pectus [*]( 2 Ps. 50, 6 Ps.50,14 5 cf. I Cor. 10,12 6cf.Hier.8,4 7*IIIReg.21,25 10 *III Reg. 21,19 11* III Reg. 21,21 12 *III Reg. 21, 27-29 19 cf. II Par. 33, 12-13 20 cf. Ion. c. 3 cf. Luc. 18, 10—14 ) [*]( 1 aspiciens B 4 ita om. Ijl est om. D prius s. 1.2, om. D 9 hic] hoc K hic enim 2 pro sanguine (-nem K) Klfl propter sanguinem cet. naboth Za.c.m2D tercorr.2D 10occid.] ad<2. inquits.Lm2 2 etinsuper (ex super K) 1(/1\' 11 posuistiKa.c.m2 (P alt. et eras. 2, om. K/P ecce om. B mala —Bmalum cet. demetam 2B dimittam cet. 13 ieiunabatque g 14 demisso B dimisso cet. dei g 15 helian K tesbiten KrP tesbithen B thespiten 2 uides B Ach. hum. ç humilitatem D 16 in (om. K/P) timoremei (meo B)]add. causa 2\'Z) mei causa ç 18 sent. dei g dei sent. 2 19 manassen B -sse (ex -se 2) 2D -sses K/JI paral. his D paralypomenon 2x paralipomenonis 1]\' parali (y K)- pomenis KB 20 nineuen K ninneue 2 niniuen \'PB niniue D proph(f li)e- tis KtF puplicanus D 21 et om. K\'P percipere B 22 alius (genet.)\\ alter \'V alia (in ras. m2) B rex (ct. Ion. 3, 6) addidi, om. codd.; an potius l. 20 pro Nineuen scrib. Nineuiten? inpendente K,\'Pa.c.m2 domini 21 refregit\'/\' )

42
uerberans pugnis oculos non leuabat ad caelum et multo iustificatior recessit humili confessione uitiorum quam superba pharisaeus iactatione uirtutum.

non est loci huius, ut paenitentiam praedicem et quasi contra Montanum Nouatumque scribens dicam illam hostiam domini esse placabilem et sacrificium deo spiritum contribulatum et: malo paenitentiam peccatoris quam mortem et: exsurge, exsurge, Hierusalem, et multa alia, quae prophetarum clangunt tubae.

Hoc unum loquar, quod et legentibus utile sit et praesenti causae conueniat. non est confusa dominum in terris et ille eam non confundetur in caelo. aperuit cunctis uulnus suum et decolore in corpore cicatricem flens Roma conspexit. dissuta habuit latera, nudum caput, clausum os. non est ingressa ecclesiam domini, sed extra castra cum Maria, sorore Moysi, separata consedit, ut, quam sacerdos eiecerat, ipse reuocaret.

descendit de solio deliciarum suarum, accepit molam, fecit farinam et discalciatis pedibus transiuit fluenta lacrimarum. sedit super carbones ignis; hi ei fuere in adiutorium. faciem, per quam secundo uiro placuerat, uerberabat, oderat gemmas, linteamina uidere non poterat, ornamenta fugiebat. sic dolebat, quasi adulterium commisisset et multis inpendiis medicaminum unum uulnus sanare cupiebat.