Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Quod scriptum est: timentibus dominum omnia cooperantur in bonum, in obitu tantae feminae uidimus conprobatum. quodam praesagio futurorum ad multos scripserat monachos, ut uenirent et graui onere laborantem absoluerent faceretque sibi de iniquo mammona amicos, qui eam reciperent in aeterna tabernacula. uenerunt, amici facti sunt : dormiuit illa-quod uoluit-et deposita tandem sarcina leuior uolauit ad caelos.

quantum haberet uiuentis Fabiolae Roma miraculum, in mortua demonstrauit. necdum spiritum exalauerat necdum debitam Christo reddiderat animam, et iam fama uolans, tanti praenuntia luctus, totius urbis populos exsequias congregabat. sonabant psalmi et aurata tecta templorum reboans in sublime alleluia quatiebat. hiciuuenum chorus, ille senum, quicarmine laudes femineas et facta ferant.

non sic Furius de Gallis, non Papirius de Samnitibus, non Scipio de Numantia, non Pompeius de Ponti gentibus triumphauit. illi corpora uicere, haec spiritales nequitias subiugauit. audio: praecedentium turmas et cateruatim exsequiis eius multitudinem fluctuantem non plateae, non porticus, non inminentia desuper tecta capere poterant prospectantes. tunc suos in unum populos Roma conspexit: fauebant sibi omnes in gloria paenitentis. nec mirum, si de eius salute homines exultarent, de cuius conuersione angeli laetabantur in caelo.