Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

noui enim magistrum et dominum et deum meum in carnis humilitate dixisse: discite a me, quia mitis sum et humilis corde, et ante per os Dauid cecinisse: memento, domine, Dauid et omnis mansuetudinis eius. et in alio loco legimus: ante gloriam humiliatur cor uiri et ante ruinam eleuatur.

itaque obsecro te, ne me putes sumptis litteris tuis ante tacuisse et aliorum uel infidelitatem uel neglegentiam in me referas. quid enim proderat, ut prouocatus officio tacerem et amicitias tuas meo silentio repellerem, qui ultro soleo bonorum appetere necessitudinem et me eorum ingerere caritati? quia meliores sunt duo quam unus et, si alter ceciderit, ab altero fulcietur. funiculus triplex non rumpetur et frater fratrem adiuuans exaltabitur. scribe igitur audacter et absentiam corporum crebro uince sermone.