Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Unde obsecro te et currentem, ut aiunt, inpello, ut Lucinum tuum desideres quidem ut fratrem, sed gaudeas regnare cum Christo, quia raptus est, ne malitia mutaret mentem eius. placita enim erat deo anima illius et in breui spatio tempora multa conpleuit. nos dolendi magis, qui cotidie stamus in proelio peccatorum, uitiis sordidamur, accipimus uulnera et de otioso uerbo reddituri sumus rationem.

ille iam securus et uictor te aspicit de excelso et fauet laboranti et iuxta se locum praeparat eodem amore et eadem caritate, qua oblitus officii coniugalis in terra quoque sororem te habere coeperat, immo fratrem, quia casta coniunctio sexum non habet nuptialem. et si adhuc in carne positi et renati in Christo non sumus Graecus et barbarus, seruus et liber, masculus et femina, sed omnes in eo unum sumus, quanto magis, cum corruptiuum hoc induerit incorruptionem et mortale induerit inmortalitatem, non nubent neque nubentur, sed erunt sicut angeli in caelis!

quando dicitur: non nubent neque nubentur, sed erunt sicut angeli in caelis, non natura et substantia corporum tollitur, sed gloriae magnitudo monstratur. neque enim scriptum est: erunt angeli, sed: sicut angeli, ubi similitudo promittitur, ueritas denegatur. erunt, inquit, sicut angeli, id est similes angelorum: ergo [*]( 1 cf. Ps. 75, 3 2 specula] cf. Onomastica sacra ed. Lagarde p. 39, 25; 43, 12; 50, 25; 75, 2; 78,15; 81,17 3 cf. Matth. 18, 10 cf. II Cor. 3, 18 6 cf. Apoc. 20, 4 7 *Sap. 4, 11. 14. 13 10 cf. Matth. 12, 36 16 cf. Gal. 3, 28 18 cf. I Cor. 15, 53-54 19 *Matth. 22,30. *Marc. 12,25 ) [*]( 1 multipliciter AD illius] eius g Sion] add. id est93 mg. 2 speculo AD 3 uidit AD reuelatio D uultus <P 4 glor.] faciem AD dei g 5 et] quam AD Lucinium g 7 malitia Aa.r.<P inmutaret if>B 8 deo erat AD eius B 9 dolentes ex dolenti m2A 11 et] ad <P 12 alt. et om. AD 13 quod (d eras.) oblatus A 14 terram D sorore cP 15 castra ADa.c. coniuncti 0 habent D 16 non om. <P 17 seru. et lib.] et seru. lib. et <1* in exp. A eo om. A 19 mortalem D; add. hoc B induitur (fJ 20 angelis D quando -22 caelis om. D 21 dicit A 22 et] sed 1) 24 sed] add. erunt (del. m2) B non denegatur AD 25 similis ADa.c. )

32
homines esse non desinunt, incliti quidem et angelico splendore decorati, sed tamen homines, ut et apostolus apostolus sit et Maria Maria et confundatur heresis, quae ideo incerta et magna promittit, ut, quae certa et moderata sunt, auferat.