Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Lugubri nuntio consternatus super sancti et uenerabilis mihi dormitione Lucini uix breuem epistulam dictare potui, non quo eius uicem doleam, quem scio ad meliora transisse dicentem: transiens uidebo uisionem hanc magnam, sed quo torquear desiderio non meruisse me eius uiri uidere faciem, quem in breui tempore huc uenturum esse credebam.

uerum est illud super necessitate mortis prophetale uaticinium, quo fratres diuidat et [*]( . 4 cf. Horat. sat. 110, 72-r-73 5 cf. Cic. ad Att. I 12, 4 etc. 14 *Ex. 3, 3 17 cf. Os. 13,15 ) [*]( 1 labore 9\\A al (eras.) langore B languore /733D 3 cursu sol. g enim om. A58 lepore 58 tempore A dictauimus S3 quo scribimus (in mg. inf. m2: quod scribimus) om. A quod AmSSda.c.D 4 scrip(b7I)simus IIp.c.m2D legi digna g 5 legi Tla.c.m2B legis cet. sunt ,Ba.c. sed (ed exp.) 93, om. A bucam B 6 Caninium g narr. tibi g potuerit 58 7 dextrae A58 ^ in om. A 8 quo ex quae 58 sust.] add. explicit ad rufinum pbm 91 ) [*](A = Berolinensis lat. 17 s. IX. ) [*]( 58 = Caroliruhensis Augiensis 105 s. IX-X. ) [*](D = Vaticanus lat. 355 + 356 s. IX-X. ) [*](if> = Guelferlytanus 4156 s. IX-X. ) [*](B = Berolinensis lat. 18 s. XII. ) [*]( ad teoderam (teodorum D) spanam de morte lucini AD ad theodoram (theodaram f/Ja.c.) spanam (ispanam <I>p.c. hispanam B)5spB; Hieronymi. nomen exhibent tituli in codicibus praeter B ) [*]( 12 mihi eras. 0 lucini in (s. l. m2) dorm. (P Lucinii g 13 quod g uice 93Z) dicente Moyse : 14 sed ex se m2 A quod ç 16 necessitatem A 17 quod B )

30
carissima inter se nomina crudelis et dura dissociet. sed habemus consolationem, quod domini sermone iugulatur et dicitur ad eam: ero mors tua, o mors; ero morsus tuus, inferne; et in consequentibus: adducet urentem uentum dominus de deserto ascendentem, qui siccabit omnes uenas eius et desolabit fontem illius. exiuit enim uirga de radice Iesse et flos de uirginali frutice pullulauit, qui loqueretur in Cantico canticorum: ego flos campi et lilium conuallium. flos noster mortis interitus; ideoque et mortuus est, ut mors illius morte moreretur.

quod autem de deserto dicitur adducendus, uirginalis uterus demonstratur, qui absque coitu et semine uiri deum nobis fudit infantem, qui calore spiritus sancti exsiccaret fontes libidinum et caneret in psalmo: in terra deserta et inuia et sine aqua, sic in sancto apparui tibi. aduersum mortis ergo duritiam et crudelissimam necessitatem hoc solacio erigimur, quod breui uisuri sumus eos, quos dolemus absentes. neque enim mors, sed dormitio et somnus appellatur. unde et beatus apostolus uetat de dormientibus contristari, ut, quos dormire nouimus, suscitari posse credamus et post digestum soporem uigilare cum sanctis et cum angelis dicere: gloria in excelsis deo et super terram pax hominibus bonae uoluntatis.

m caelo, ubi non est peccatum, gloria est et perpetua laus et indefessa praeconia; in terra autem, ubi seditio, bella atque discordiae, pax inprecanda est et pax non in omnibus, sed in his, qui bonae sunt uoluntatis et salutationem audiunt apostolicam: gratia uobis et pax a deo patre et domino nostro Iesu Christo [*]( 2 *Os. 13,14 4 *Os. 13,15 6 d. Esai.11, 1 8 Cant. 2, 1 13*Ps.62,3 16 cf. Ioh. 11, 11. 13 17 cf. I Thess. 4,12 19 *Luc. 2,14 24 *Rom. 1, 7 (cf. I Petr. 1, 2) ) [*]( 1 dissotiat A set ex et if> 2 quod] quia AD et] per quem B 4 adducit 1> de om. s 5 siccauit Ssa.c.m2(l> desolauit S3a.c.w2D3> 6 exiit 58 uirgine 58 7 pululau(b m2A)it AD loquitur Ap.c.m2iQ\'I> 8 noster] inter A 9 quod] quem AD 10 adducendum AD 11 quia B semina cP quid A 12 spu B et siccare (P 13 et in muia93<Z> sine aqua] inaquosa g sic ex sit m2A apparuitAD 14 ergo mortis 5SB 15 erigemur ip quod] qui in AD breue Ba.c.m2Ø 17 tristari ip 18 ut quos] sed <Pa.c.m2 suscitare Aa.c.nafy 19 degestum Aa.c.m2D cum s. et cum] et cum s. et AD 20 in terra AD in hominibus s B 22 seditio et bella AD atque] et B 23 alt. in s. l. m2 A )

31
multiplicetur, ut in pace sit locus eius et habitatio illius in Sion, in \'specula\', in sublimitate dogmatum atque uirtutum, in anima credentis, cuius cotidie angelus uidet faciem dei et reuelato uultu gloriam domini contemplatur.