Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Longum est, si uelim per singula currere, quomodo per apostolum Paulum et ecclesiasticos uiros intellexerit ecclesia non esse suum filium, qui tenebatur in lege, et in luce cognouerit, quem in tenebris non uidebat. inde iurgium ortum est praesente rege altera dicente: filius tuus mortuus est, meus autem uiuit, altera respondente: mentiris; filius quippe meus uiuit et filius tuus mortuus est. atque in hunc modum contendebant coram rege.

tunc rex Salomon, qui manifeste saluator accipitur secundum psalmum septuagesimum primum, qui titulo Salomonis inscribitur; ubi nulla dubitatio est, quin cuncta, quae dicantur, non Salomoni mortuo, sed Christi conueniat maiestati - simulat ignorantiam et humanos pro dispensatione carnis mentitur [*](3 *III Reg. 3, 19 4 Cant. 5, 2 *III Reg. 3, 20 8 *Gal. 4, 19 17 III Reg. 3, 22 21 cf. Ps. 71,1 ) [*]( 1 gratia 93 2 mosaycae II moysaice (y eras.) B musicae A copula 3 poterat] pepererat A 5 fil. meum II dormientes 6 ap. ep. ad gal. II ad Gal. ap. ep. g 7 animad (t D) uertis codd. praet. 21 animaduertes g sy(i DBy nagoga fest. IIDB 8 filii 9 form. xps 71<8 10 amor 21 hoc fecit II fili 21,Aa.c.m2 11 ceremonias II caer. 93 cer. cet. 13 uellem93 14 et s.l.m2 B uiros] add. si A;8 (del.) intellegerit (-ret m2) A intellexit g non ex neque 53 16 uiderat 21 17 mortuus om. D 18 et om. -458 19 est om. 2t in huius modi A 20 coram regem 21 contra regem A accipit D 21 septuagensimum 21 primum om. A titulus A58 22 quin ex qui 93 qui A dicuntur B 23 conueniant 21 IIp.c.Bp.c.m2 (sed cuncta est acc. graccus) simul II / 24 humanus A93 dispensatione B ment.] non (del. m2) ment. B non (s. 1. m211) ment. (reliqua in mg. sup. m2H) sed melius adfert forte aut aliud tale mentitur lID )

28
affectus - sicut et in alio loco: ubi posuistis Lazarum? et ad mulierem fluentem sanguine: quis me tetigit?—,gladiumpostulat — de quo dixerat: nolite putare, quod uenerim pacem mittere super terram; non ueni mittere pacem, sed gladium. ueni enim diuidere hominem contra patrem suum et filiam contra matrem suam et nurum contra socrum suam. et inimici hominis domestici eius — et temptat naturam naturae dominus uultque secundum utriusque uoluntatem uiuentem filium in legem gratiamque diuidere, non quod hoc probet, sed quod ad arguendam calumniam synagogae hoc uelle se dicat.

illa, quae nolebat ecclesiae filium in gratia uiuere nec per baptismum liberari, libenter habet diuidi puerum, non ut possideat, sed ut interficiat; ecclesia, quem scit suum esse, libenter concedit aemulae, dum uiuat saltem apud aduersariam, ne inter legem diuisus et gratiam saluatoris mucrone feriatur. unde dicit et apostolus: ecce ego Paulus dico uobis, quod, si legem obseruatis, Christus uobis nihil prodest.