Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Simulque considera, quid dicat ecclesia contra synagogam calumniatricem:egoetmulierhaechabitabamus in domo una. post resurrectionem enim domini saluatoris una de utroque populo ecclesia congregata est; et quam eleganter: peperi, inquit, apud eam in cubiculo!

ecclesia enim de gentibus, quae non habebat prius legem et prophetas, peperit in domo synagogae nec egressa est de cubiculo, sed ingressa. unde dicit in Cantico canticorum: introduxit me rex in cubiculum suum. et iterum: et quidem non spernent te. adsumens introducam te in domo matris meae, in cubiculum eius, quae concepit me. tertia, ait, die post, quam ego peperi, peperit et haec.

si consideres Pilatum lauantem manus atque dicentem: mundus sum ego a sanguine iusti huius, si centurionem ante patibulum confitentem: uere hic erat filius dei, si eos, qui ante passionem per Philippum dominum uidere desiderant,. haud ambiges primam peperisse ecclesiam et postea natum populum Iudaeorum, pro quo dominus precabatur: pater, ignosce eis; quod enim faciunt, nesciunt. unaque die crediderunt tria milia et alia die quinque milia.

atque eramus simul —multitudinis enim credentium erat anima et cor unum — nullusque alius in domo nobiscum exceptis nobis duabus, non blasphemantium Iudaeorum, non gentilium idolis seruientium. mortuus est autem filius mulieris huius [*]( 2 III Reg: 3, 17 4 III Reg. 3,17 7 *Cant. 1,3 8 *Cant. 3, 4 10 III Reg. 3,18 12 *Matth. 27, 24 14 *Matth. 27,54 15 cf. loh. 14, 8-9 17 *Luc. 23,34 18 cf. Act. 2,41 cf. Act. 4,4 19 *III Reg. 3,18 *Act. 4,32 23 III Reg. 3, 19 ) [*]( 1 que om. D quid-contra om. A contra] congregatam (m eras.) contra B 2 haec om. D 3 enim om. B populo om. D 4 ecclesia in mg. inf. 93, om. A 5 enim om. D 8 rex om. A equidem J58,IIp.r. 9 spernent te D spernente 91 spernente (e in ras.) 93 spernente B spernentes A spernenter II spernam te g domo 2lA,S3a.c. domum eel. 10 meae] tuae A in WA,ada.c.Ba.c.m2 et in cet. quae] quem 91 quae non D ait] autem 33 12 ego sum g 14 uere] add. inquit 91 15 haut p.c.B aut 9lZ),23a.c. ambigis TjfS auices A prima A 16 iud. pop. II 17 precatur 91 illis ^433 18 die om. S3 19 atque er. scripsi que er. B qui er. D queramus (qu eras. 93) 9193 quaeramus AII et eramus g simul] si 91 multitudo 91 -dines 93 enim] autem 93 20 an. et cor un.] an. una et cor un. Bp.c.m2 cor un. et an. una IIp.c.m2 cor et an. una D )

27
nocte. dum enim legis sequitur obseruantiam et gratiae euangelii iugum Mosaicae doctrinae copulat, tenebrarum errore cooperta est. oppressitque eum dormiens mater sua, quae non poterat dicere: ego dormio et cor meum uigilat. media nocte consurgens tulit filium de latere ecclesiae dormientis et in suo conlocauit sinu.

relege totam apostoli ad Galatas epistulam et animo aduertis, quomodo filios ecclesiae suos facere -festinet synagoga et dicat apostolus: filioli mei, quos iterum parturio, donec Christus formetur in uobis. uiuum tulit, non ut possideret, sed ut occideret. non enim amore fecit hoc filii, sed aemulae odio, et suum mortuum per legis caerimonias in sinu ecclesiae subposuit.