Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Interpretatio iudicii Salomonis super iurgio duarum mulierum meretricum, quantum ad simplicem historiam pertinet, perspicua est, quod puer annorum duodecim contra aetatis suae mensuram de intimo humanae naturae iudicarit affectu. unde et admiratus est et pertimuit illum omnis Israhel, quod scilicet eum manifesta non fugerent, qui tam prudenter abscondita deprehendisset.

quantum ad typicos pertinet intellectus dicente apostolo: haec omnia in figura contingebant illis, scripta sunt autem de nobis, in quos fines saeculorum decucurrerunt, quidam Graecorum autumant super synagoga et ecclesia sentiendum et ad illud tempus cuncta referenda, quando post crucem et resurrectionem tam in Israhel quam in gentium populo uerus Salomon, id est \'pacificus\', regnare coeperit. quod autem adulterae et meretrices synagoga et ecclesia in scripturis dicantur, nulla dubitatio est.

Et hoc prima fronte uidetur esse blasphemum; ceterum, si recurramus ad prophetas, Osee uidelicet, qui accepit uxorem fornicariam et generat filios fornicationis et deinde adulteram, et ad Hiezechihel, qui Hierusalem quasi meretricem arguit, quod secuta [*]( 4 cf. III Reg. 3, 16-28 6 cf. III Reg. 3, 7 11 *I Cor. 10, 11 20 cf. Os. 1, 2 21 cf. Os. 3, 1 22 cf. Ezech. c. 16 ) [*]( 1 primum Dp.c.m2 mihi] tibi IIDB in om. B 2 rescribendo IIp.c.m2D inuenit B animos ex amicos 58 4 interprae(e S3)tatione A,5sa.c. interpretatio nempe 93p.c. iurgia A58 5 hystoriam IfflB praespicua A 6 duod. ann. B 7 intimo (in s. I.) seq. spat. 3-4 litt. 58 iudicaret W&JTa.r. adfectui 91 8 quod — depreh.] mirum non est, quod eum manifestae (e del.) non lateant, qui abscondita depraehendit (a del.) 8 9 manif. om. D non in mg. m2 58 quid A tam prud. tam (alt. tam s. l.) 58 10 quantum autem g mysticos 93a.c. pertinet et A 11 contingebat A 12 quo Aa.c.m2D decurrerunt IID,Ba.c.m2 deuenerunt ASQ 13 sinagogam ASQ e(ae SS)cclesiam A58 14 illum 91 post ex pos 9t 15 et om. A tam in] tamen A populum 58 17 dic. in scr. g dicatur 93p.c. 19 prima] pura A; add. al forte (sed del. m2) B 20 osee IIDB uxore fornicaria 91 21 generauit Dp.c. genuit 91 22 hiezechihel 9133 -iel II -ihelem D ezechiel AB iherus. B )

25
sit amatores suos et diuaricauerit omni transeunti pedes lupanarque in loco celebri extruxerit, animo aduertimus Christum idcirco uenisse, ut meretrices donaret matrimonio et de duobus gregibus unum ouile faceret medioque pariete destructo in easdem caulas oues prius morbidas congregaret.