Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Interpretatio iudicii Salomonis super iurgio duarum mulierum meretricum, quantum ad simplicem historiam pertinet, perspicua est, quod puer annorum duodecim contra aetatis suae mensuram de intimo humanae naturae iudicarit affectu. unde et admiratus est et pertimuit illum omnis Israhel, quod scilicet eum manifesta non fugerent, qui tam prudenter abscondita deprehendisset.

quantum ad typicos pertinet intellectus dicente apostolo: haec omnia in figura contingebant illis, scripta sunt autem de nobis, in quos fines saeculorum decucurrerunt, quidam Graecorum autumant super synagoga et ecclesia sentiendum et ad illud tempus cuncta referenda, quando post crucem et resurrectionem tam in Israhel quam in gentium populo uerus Salomon, id est \'pacificus\', regnare coeperit. quod autem adulterae et meretrices synagoga et ecclesia in scripturis dicantur, nulla dubitatio est.