Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Considerandum quoque, quod Abrahae a caede hostium reuertenti, quos persecutus est usque Dan, quae hodie Paneas appellatur, non deuia Hierusalem, sed oppidum metropoleos Sichim in itinere fuerit, de quo in euangelio quoque legimus: erat autem Iohannes baptizans in Aenon iuxta Salim, quia aquae multae erant ibi. nec refert, utrum Salem an Salimnominetur, cum [*]( o ) uocalibus in medio litteris perraro utantur Hebraei et pro uoluntate lectorum ac uarietate regionum eadem uerba diuersis sonis atque accentibus proferantur.