Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Praeterea plenius esse tractatum in epistula ad Hebraeos, quam omnes Graeci recipiunt et nonnulli Latinorum, quod iste Melchisedech, id est \'rex iustus\', rex fuerit Salem, id est \'rex pacis\', sine patre, sine matre, et, quomodo hoc intellegendum sit, uno statim uerbo explicari dysveakoyrjvog, non quod absque patre et matre fuerit, cum Christus quoque secundum utramque naturam et patrem habuerit et matrem, sed quod subito -introducatur in Genesi occurrisse Abrahae a caede hostium re.uertenti et nec ante nec postea eius nomen feratur adscriptum.

: adfirmat autem apostolus, quod Aaron sacerdotium, id est populi Iudaeorum, et principium habuerit et finem, Melchisedech autem, id est Christi ecclesiae, et in praeteritum [*]( 4 cf. Leu. 8, 10-12 5 cf. Hebr. 1,9 9 cf. Hebr. c. 7 11 cf. Hebr. 7, 2 13 cf. Hebr. 7, 3 - ) [*]( 1 melchisedh D ordines / multis] IIII (= quattuor) 6 2 quod] + (= primo) quod a pr. et om. N et sac. fuerit <5N fuerit om. Q -\\I- (= secundo) et ante d functus est Q fructus n, om. N 3 sacerdotium N ut] et q alt. iudeis (s eras. N, exp. B) NB a] ex QdN sacerd. ex gent. (transpon. sign. add.) d 4 . ||| - (= tertio) neque 6 hunctus B ut] sicut (eras.) ut Q 5 statunt (sic) d pr. et om. d •||||- (= quarto) neque d 6 imolarit B immolaret <5q -lauerit g, om. N et] nec 6 animo sanguinem D sanguinem animo qB exta (s.l. tharmas m2) d et exta (et et a in ras. m2) B esca N dextra D mixta q susciperet 6 7 et puro <5 xpo B 8 qua q breuitas om. N recepit rtq,Qa.c. 9 in om. f ebreos dfB 10 et] ut n 11 melchiss. f fuerit rex d Salem] hyerosolime / tert. rex om. d 12 sine patre, sine matre om. n patre et Q et quomodo — dysv. om. <5 in uno N 13 dysv. uarie corruptum in codd. quo Q 14 fuerit melchisedech d quoque] utique q utranque natura / 15 quo Q introducitur accurrisse in genessi d 16 abrahae n,q(—e) habraae / abraham QdD abraam dN habraham B ac (c eras.) N et] ut Q, om. N 17 nom. eius d eius] ei d referatur N refferatur d _adfirma / 18 aron d 19 melchissedech / melchisedec Q xps q xpi et f, om. d et in fut. et in praet. <5 in s.l.m2 N )

17
+ et in futurum aeternum sit nullumque habuerit auctorem et quod translato sacerdotio legis quoque mutatio fiat, ut nequaquam de Agar ancilla et monte Sina, sed de Sarra libera et arce Sion egrediatur uerbum domini et lex dei de Hierusalem. et difficultatem rei prooemio exaggerat dicens: super quo multus nobis sermo est et ininterpretabilis.

si uas electionis stupet ad mysterium et, de quo disputat, ineffabile confitetur, quanto magis nos uermiculi et pulices solam debemus - scientiam inscientiae confiteri et amplissimam domum paruo quasi foramine ostendere, ut dicamus duo sacerdotia inter se ab apostolo conparata, prioris populi et posterioris, et hoc agi tota disputatione, ut ante Leui et Aaron sacerdos fuerit Melchisedech ex gentibus, cuius tantum praecedat meritum, ut futuris sacerdotibus Iudaeorum in lumbis benedixerit Abraham, totumque, quod sequitur in laudes Melchisedech, ad Christi typum referri, cuius profectus ecclesiae sacramenta sunt.