Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Ad summam illud dici potest, quod in regno Dauid Salomon, cum duodecim esset annorum, solium patris obtinuerit et postea — quia scriptura reliquit incertum — uixerit Dauid regnante iam filio aliquot annis, qui sibi et non Salomoni inputentur, mortuo autem patre post filius regnauerit annis quadraginta, quos sine parente regnauit, atque ita et initium regni Salomonis et tempus, quo solus ipse regnauit, ab historia demonstratum nec tamen omnes annos uitae illius quinquaginta tantum et duorum annorum circulis contineri.

sin autem dubitas, quod regnantibus filiis patribusque uiuentibus non filiis tempus regni eorum, sed parentibus inputetur, lege ipsum Regnorum uolumen et inuenies, quod Ozias, rex Iuda, postquam lepra percussus est, habitarit in domo separata et filius eiu» Ioatham imperium rexerit iudicaueritque populum terrae usque ad diem mortis patris sui et tamen post mortem illius, cum uiginti et quinque esset annorum, sedecim annis regnasse dicatur, quot solus ipse regnauerit. quod de Salomone intelleximus, et de Achaz similiter intellegendum est, qui Ioathae filius, Ezechiae pater fuerit.

audiui quendam Hebraeum huiusce modi narrare fabulam iuxta prophetiam Isaiae, quam inter decem uisiones nuper interpretatus sum, quod mortuo Achaz Philistaea laetata sit et scriptura postea [*]( 15 cf. IV Reg. 15, 5-7. II Par. 26, 21-23 18 cf. IV Reg. 15, 33. II Par. 27, 1 - ) [*]( 1 in om.B igne No igni B 3 libidinis De subole 5to 5 ad summam] assumam et N quo D 6 patri N optin. No obstin. D 7 quia] quod B relinquit o incertum an B 8 aliquos De,Ba.c.m2 aliquibus N annos DeB 9 regnauit D regnaret NoB reg e quos-l0 regnauitJ spatium uactcum 14-15 litt. o patre NB 10 ita om. N pr. et om. NB 11 hyst. oe ist. B demo est N 13 parentibusque N 14 regni eorum] praeter re m2 in ras. B 15 regum NoB et inuen. om. o oxias e a. c. ozias siue azarias No,Bp.c.m2 16 habitaret No habitauit e habitabit D,?21 separate B 17 ioatam B Ioathan g 18 XXYB uiginti quinque g 19 quot scripsi quod 2to q e quos DN, B in ras. m2 20 ipse solus N et om. g acaz B 21 quia NB ioathe B ioadae 21 ioade D joiade e 22 quemadmodum g 23 isaiae 91D ysaie B esaiae (-e) cet. 24 quod] quo 21 acaz B philisstea e filisthea 21 letata ex leta B )

12
conmineturacdicat:nelaeteris,Philistaea omnis tu, quoniam comminuta est uirga percussoris. tui. de radice enim colubri eg.redietur regulus et semen eius absorbens uolucrem, hoc est: de Achaz constituitur rex Ezechias. ex quo intellegi uoluit, non statim post patris mortem filium imperio subrogatum, sed uel seditionibus populi uel quibusdam interregnis aut certe prementibus malis et hinc inde consurgentibus bellis regnum eius fuisse dilatum.