Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Et si quidem in his historiis aliter haberent septuaginta interpretes, aliter Hebraica ueritas, confugere poteramus ad solita praesidia et arcem linguae tenere uernaculae; nunc uero, cum et ipsum authenticum et ceteri interpretes pari auctoritate consentiant, non in scriptura, sed in sensu est difficultas. quisne credet mortalium, ut undecim annorum puer generet filium?

multa et alia dicuntur in scripturis, quae uidentur incredibilia et tamen uera sunt. neque enim ualet natura contra naturae dominum - aut potest uas figulo dicere: quare me ita fecisti aut ita ? -licet, quod pro miraculo, signo atque portento fit, legem naturae facere non possit. num, quia nostra aetate duplex Lyddae natus est homo, duorum capitum, quattuor manuum, uno uentre et duobus pedibus, omnes homines ita nasci necesse est?

legamus ueteres historias et maxime Graecas ac Latinas, et inueniemus lustralibus hostiis secundum errorem ueterem portentuosas soboles tam in hominibus quam in armentis ac pecudibus expiatas. audiui—domino teste non mentior —: quaedam muliercula cum expositum nutriret infantem et stillaret cibos ac [*](1 cf. IV Reg. 16, 2. II Par. 28, 1 3 cf. IV Reg. 18, 2. II Par. 29, 1 14 cf. Rom. 9, 20 ) [*]( 1 uendicat B rursus o acaz B ioatam B Ioathan g 2 id est super B 4 et om. NoB gereret NB succedit N 5 acaz B decimo] duodecimo DeB 7 his om. DNe hystor. eB istor. D habent De 8 interpretum N hebreica D solida e 9 archem 31 artem D cum] quia N et óm. 31 10 autent. NoB,e a.c. 11 quisne] quis enim ç; credet 31 credit NoB crederet De 12 generaret g et alia] talia Bp.c.m2 15 ita me B 16 fit* 3IB sit cet. posset SlDe num] nunc e 17 lyddae o duddae St lidde cet. duum B 18 unum ç; et om. e 19 hystorias oe hi (i B) storicos NB grecos-Iatinos NoB 20 ac] et B 21 ueterum B, om. De portentosas N,o (ex portentas) suboles D tam om. e 22 expiatis 31 De audiui uidi 3t mentiar e 23 mulierculam 31 mulier NoB cum om. 31 nutriit N nutrit o instillaret in N,oB (alt. in om.) ac] et D de e )

10
nutricis officio fungeretur cubaretque cum ea paruulus, qui usque ad decimum peruenit annum, accidit, ut plus, quam pudicitia patitur, se mero ingurgitaret accensaque libidine obscenis motibus coitum doceret infantem.

prima ebrietas alterius noctis et ceterarum deinceps fecit consuetudinem. necdum duo menses fuerant euoluti, et ecce feminae uterus intumuit. quid plura? dispensatione dei factum est, ut, quae contra naturam simplicitate paruuli in contemptum dei abutebatur, a naturae domino proderetur inpleto sermone, quo dicitur: nihil occultum, quod non manifestetur.