Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Zenon nauclerus, per quem mihi dicis tuae sanctitatis litteras esse transmissas, unam tantum et breuem epistulam beati papae Amabilis reddidit solita munuscula continentem. satisque miror, quid causae fuerit, ut, cum in benedictionibus et tuis et illius perferendis fidelis extiterit, in reddenda epistula neglegens adprobetur. neque enim te falli arbitror, discipulum ueritatis, nisi forte Graeco homini Latinus sermo inter chartulas oberravit.

itaque ad secundam rescribo epistulam, quam mihi sanctus filius meus Heraclius diaconus reddidit, in qua inter cetera deprecaris, ut exponam tibi causas, quare Salomon et Achaz undecim annorum filios genuisse dicantur. si enim duodecimo anno Salomon super Israhel accepit imperium et quadraginta annis regnauit in Hierusalem filiusque eius Roboam, cum quadragesimum et primum annum ageret aetatis, patri successit in regnum, perspicuum est undecim annorum fuisse Salomonem siue decem, quia decem menses a conceptu usque ad partum sibi [*]( 14 cf. III Reg. 11, 42. II Par. 9, 30 15 cf. III Reg. 14, 21 ) [*]( gt = Veronensis rescriptus XV. 13 s. VIII. ) [*](D = Vaticanus lat. 355 + 356 s. IX-X. ) [*](N = Casinensis 295 s. X. ) [*](o = Palatinus lat. 209 s. X. ) [*](e = Sessorianus 30 (Bibl. Nat. Rom. 1570) s. XI. ) [*](B = Berolinensis lat. 18 s. XII. ) [*]( ad uitalem prbm s?.C ad uitalem pbrum de salomone et achaz, quomodo salomon et achaz undecim annorum genuisse dicantur filios De ad uitalem epm (presbiterum B), quomodo salomon et achaz (acaz B) undecim annorum filios genuisse (genuisse filios N genuisse B) dicantur (om. N) N o B; Hieronymi nomen (eiusdem ) exhibent tituli codicum praeter B ) [*]( 3 zeno Ne nauclerius N 5 amabili B soluta e que om. N 6 quod o praeferendis D perferendus sit N 7 retenta B retinenda e appr. No abpr. B comprobetur g 8 te falli] fallit te o te om. N 9 hominis B latinis Na.c. in latinis o cartulas oB 10 fil. m. sanctus B eracli (y D)- us DoeB diac. om. 3( (c/. epist. LXVIII init.) \'\' 12 acaz B 13 duodecim annorum N 14 iherus. B eius s. l. m2 e 15 et prim. om. De succedit N 16 salomon De,Np.r. 17 decim (Da.c.) — decim De )

9
mater uindicat.

rursum Achaz, filius Ioatham, cum uiginti esset annorum, rex constitutus est super duas-tribus, id est -ludam et Beniamin, regnauitque annis sedecim; quo mortuo Ezechias, cum uicesimum et quintum annum ageret aetatis, patri successit in regnum. ex quo intellegitur Achaz quoque undecimo siue decimo anno Ezechiam filium procreasse.