Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Duo palliola et amphimallum de tuis usibus uel utenda uel sanctis danda suscepi. ego insignia paupertatis et cotidianae symbola paenitentiae tibi et sorori tuae misi, quattuor ciliciola apta proposito et usibus uestris et codicem, hoc est uisiones Esaiae ualde obscurissimas, quas nuper historica explanatione disserui, ut, quotienscumque mea opuscula uideris, totiens amici dulcissimi recordatus nauigationem, quam parumper distuleras, pares.

et quia non est in homine uia eius et a domino gressus hominis diriguntur, si forte - quod procul absit - aliquid fuerit inpedimento, -quaeso, ut, quos caritas iungit, terrarum longitudo non separet et absentem Lucinum nostrum semper praesentem litterarum uicissitudine sentiamus. [*]( 3 *Ps. 33, 9 4 Ps. 44, 2 .7 cf. Rom. 14, 5 16 cf. Hier. 10, 23 cf. Prou. 20, 24. ) [*]( 1 debuerat J heucaristiam B coridempnatione (-nem D) DB 2 psalm.] add. semper D 3 quam] quoniam 2 4 eructauit B 5 quod J2 dieb. fest. ç. constitutas J2 6 feriis D, om. B 7 habundet (h eras. 2) codd. suo sensu B 9 amphimalum Ja.c. amphibalum B pr. uel s. I. m2 2 10 cott. J2 cotidiani D symbula J∑ simbola B simbolia D 11 ciliciala D 12 hoc] id J2 est] add. decem g uisionis 2D esaye B Isaiae g 13 deserui Jfla.c. 14 amici ex animi (ut uid.) B 16 et] sed J2 hominum J2 17 abs. proc. 2: impedimenti g 19 Lucinium g 20 sent.] add. explicit ad lucinum J— )

8