Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

canonem Hebraicae ueritatis excepto octateucho, quem nunc in manibus habeo, pueris tuis et notariis describendum dedi-septuaginta interpretum editionem et te habere non dubito — et ante annos plurimos diligentissime emendatum studiosis tradidi. nouum testamentum Graecae reddidi auctoritati. ut enim ueterum librorum fides de Hebraeis uoluminibus examinanda est, ita nouorum Graeci sermonis normam desiderat.

De sabbato quod quaeris, utrum ieiunandum sit, et de eucharistia, an accipienda cotidie, quod Romana ecclesia et Hispaniae obseruare perhibentur, scripsit quidem et Hippolytus, uir disertissimus —-{\' in carptim diuersi auctores in uariis auctoribus edidere-, sed ego illud breuiter te admonendum puto, traditiones ecclesiasticas — praesertim quae fidei non officiunt - ita obseruandas, ut a maioribus traditae sunt, nec aliarum consuetudinem aliarum contrario more subuerti.